Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1tota ſimul; ſed eodem inſtanti in pluribus locis eſſe non poteſt; igitur
nec moueri;
adde quod per cam actionem ſum in loco, per quam ſum
in tempore;
igitur ſi hæc eſt ſemper eadem, illam eandem eſſe neceſſe
eſt; ſed hæc ſunt metaphyſica, quæ obiter tantùm attingo, aliàs fusè
de monſtrabo.
Scolium.
Obſeruabis primò ex dictis præclarum naturæ inſtitutum; cum enim
corpus moueri ſemper non debeat, (quippe hoc eſſet maximè incom­
modum) certè per ſuam entitatem moueri non exigit;
alioquin ſemper
moueretur;
igitur per aliud ab entitate diſtinctum, id eſt per impetum;
itaque licet per ſuam entitatem exigat fluxum in tempore, id eſt conſer­
uari, & durare;
id eſt nouam ſemper actionem conſeruatiuam; quia
maximum eius bonum eſt durare vel exiſtere;
Igitur per ſe ipſum illud
exigit;
quia ſemper exigit, non tamen per ſe ipſum exigit fluxum in
loco, id eſt motum; quia moueri non ſemper eſt bonum.
Obſeruabis ſecundò, cum idem corpus aliquando velociùs, tardiùs
aliquando moueri exigat;
ſi per ſuam entitatem moueri exigeret, eo­
dem ſemper ferretur motu;
quia eadem ſemper eſſet exigentia; igitur
debet eſſe aliquid aliud;
illud autem eſt impetus, qui aliquando maior
ſeu perfectior, aliquando verò minor eſt;
igitur maiorem ſeu velocio­
rem
motum aliquando exigit, aliquando minorem, ſeu tardiorem;

cum enim motus ſit eius finis intrinſecus, vt reſolutio eſt finis caloris
vel rarefactio;
quemadmodum maior calor maiorem exigit, ſeu præ­
ſtat reſolutionem; ita & maior, ſeu perfectior impetus maiorem, ſeu
velociorem motum exigit.
Obſeruabis tertiò aliud naturæ inſtitutum, quo ſcilicet in eo tan­
tùm ſubiecto recipi poteſt cauſa formalis, in quo recipi poteſt eius effe­
ctus formalis ſecundarius:
nec alia regula, præter eam excogitari poteſt;
cum enim aliqua forma ad talem, vel talem finem à natura inſtituta eſt;

certè propter illum finem eſt, igitur in eo non eſt, in quo ſuum finem
conſequi non poteſt;
alioquin fruſtrà eſſet; & contra in eo eſſe poteſt,
in quo fruſtrà non eſt;
cum ſcilicet in eo ſuum finem conſequatur; ad­
de quod finis ille intrinſecus phyſicus ſcilicet, non moralis, aliquis no­
uus effectus eſt;
atqui nouus effectus ſine ſua cauſa eſſe non poteſt, neque
cauſa neceſſaria ſine effectu; igitur ibi, ſcilicet in hoc ſubiecto, in quo
eſt, vel eſſe poteſt effectus formalis, cauſa formalis eſt, vel eſſe poteſt,
eſt inquam citra miraculum.
Obſeruabis quartò egregiam rationem; propter quam res eadem in
pluribus locis naturaliter eſſe non poteſt;
quippe cum res fuerit primo
producta in aliquo loco, illa certè nouum locum acquirere non poteſt
naturaliter;
niſi per motum, atqui motus dicit neceſſario priorem lo­
tum relictum, & nouum acquiſitum;
igitur cum tot acquirantur loca
per motum, quot relinquuntur;
ſi ante motum vnus tantùm erat eiuſ­
dem rei locus, poſt motum etiam vnus eſt:
quod autem producatur tan-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index