Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 491 > >|
1proportionem virium ad reſiſtentiam: tùm denique, quia, cùm modico
impetu agitari poſſint ab aëre mobili, vnus motus alium impedit.
12. Singulis inſtantibus motus naturaliter accelerati creſcit
reſiſtentia;
quia, cùm motus creſcat, æqualibus temporibus, plures
partes medij occurrunt;
creſcunt tamen vires in eadem proportio­
ne, ſcilicet, impetus: igitur non mutatur progreſſio motus.
Hinc
colligo, contra Galilæum, motum rectum ex naturaliter accelerato
nunquam fieri æquabilem: dixi motum rectum; quia motus corpo­
rum cœleſtium ex accelerato factus eſt æqualis.
7[Figure 7]
De motu violento ſurſum.
1. MOtus violentus ſurſum vulgò dicitur eſſe à principio ex­
trinſeco.
Triplici modo accidere poteſt: primò, ſi reuerà
imprimatur impetus ab extrinſeco, vt, cùm mitto lapidem ſurſum:

ſecundò, ſi corpus deorſum cadens deinde reflectatur ſurſum;
tunc
autem nihil eſt ab extrinſeco, niſi determinatio noua, quæ eſt à cor­
pore reflectente:
tertiò, ſi terra vtrinque eſſet peruia; nam lapis haud
dubiè non ſiſteret in centro, ſaltem poſt primum deſcenſum;
igitur
aſcenderet per eandem lineam;
nullum tamen eſt principium ex­
trinſecum; igitur motus violentus dicit tantùm motum ſurſum
corporis grauis.
2. Dari autem motum violentum, dubium eſſe non poteſt, qui
ſupponit impetum, vel impreſſum ab extrinſeco, vel in deſcenſu
acquiſitum, qui reuerâ ineſt ipſi mobili, cùm ipſum medium hunc
motum potiùs impediat, quàm iuuet:
hinc, ſi nullus eſſet impetus
extrinſecus, vel acquiſitus, nullus eſſet motus violentus; quia im­
petus innatus illius cauſa eſſe non poteſt.
Portò hic motus non eſt
acceleratus, nec æqualis, alioquin nunquam rediret deorſum mobile.
3. Hinc neceſſariò eſt retardatus: igitur deſtruitur impetus, non
quidem ab ipſa medij reſiſtentia;
quippe idem medium non magis
reſiſtit motui ſurſum, quàm motui deorſum, vt patet:
igitur deſtrui­
tur ille impetus motus violenti ab impetu innato aliquo modo;
non
quidem vt à contrario ratione entitatis, ſed ratione determinatio­
nis:
cùm enim impetus innatus exigat motum deorſum, & alius ſur­
ſum:
hic quidem præualet, attamen fruſtrà eſt, ratione gradus
æqualis impetui innato: igitur deſtruitur ille gradus illo inſtanti.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index