Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1 20[Figure 20]
LIBER QVARTVS,
DE MOTV MIXTO EX
duobus, vel pluribus rectis.
MOTVM mixtum eum eſſe non dico, qui
ex pluribus aliis motibus componatur;
ſeu miſceatur;
nec enim plures motus
ſimul eſſe poſſunt in eodem mobili;
cùm
tantùm eſſe poſſit vno dumtaxat inſtan­
ti vnica migratio ex loco in locum;
nec plura loca
naturali virtute ſimul acquiri poſſunt;
Igitur nec ſi­
mul eſſe duo motus;
Itaque motus mixtus ſimplex
eſt, ſi conſideretur ratio, & linea motus;
mixtus verò
dicitur, quod ex pluribus reſultet, qui reuerâ non
ſunt, ſed cùm eſſe poſſint, quaſi confluunt in tertium
motum communi ſumptu quaſi de vtroque partici­
pantem, quod totum fit propter diuerſos impetus,
vel eundem ad diuerſas lineas determinatum, vt fusè
explicabimus infrà: Porrò in hoc Libro explicamus
tantùm motum mixtum, qui reſultat ex pluribus re­
ctis, vt titulus ipſe præfert.
DEFINITIO 1.
MOtus mixtus eſt, qui ſequitur ex multiplici impetu ad eandem, vel di­
uerſas lineas determinato, vel eodem ad diuerſas;
hæc definitio cla­
ra eſt;
obſeruabis tantùm ad motum mixtum ſufficere duplicem impe-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index