Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1trix, vel corpus prius impactum; ergo eſt alia cauſa præſens, quæ mi­
nuitur; voco impetum.
Quintò corpus graue deorſum cadens accelerat ſuum motum, vt patet
experientia;
quæ maximè clara eſt in funependulis, de qua in ſequen­
tibus libris;
igitur debet eſſe cauſa huius motus velocioris; non eſt au­
tem ſubſtantia lapidis, nec grauitas per Ax. 12. nec aliud quidpiam ex­
trinſecum, vt videbimus ſuo loco; igitur aliquid aliquid intrinſecum,
voco impetum.
Igitur certum eſt dari impetum; qui certè tribui non
poteſt, vel vlli connotationi, vel alteri exigentiæ, vt conſtat ex
dictis.
Diceret fortè alius hæc omnia eſſe dubia; nam fieri poteſt vt Deus
tantùm moueat;
quod ſine impetu fieri poſſe certum eſt; Reſp. equi­
dem per miraculum hoc fieri poſſe; ſed quemadmadum certum eſt phy­
ſicè ignem applicatum calefacere, niuem frigefacere, & modò calamum
à me hæc ſcribente moueri, ita certum oſt phyſicè ſagittam à ſagittario
emitti, & pilam à proiiciente, &c.
adde quod Deus, vt auctor naturæ
eſt, agit tantùm;
vel deſinit agere iuxta exigentiam cauſarum ſecunda­
rum; denique cauſam phyſicè appello, ex cuius applicatione nunquam
non ſequitur effectus per Ax.11. num.1.
Dicerent alij hoc totum prouenire à corpuſculis; vel atomis, vel fila­
mentis ſine vlla actione;
equidem non reiicio corpuſcula, & perennia
corporum effluuia:
Dico tamen primò globum quieſcentem humi ha­
bere ſaltem aliquas partes quieſcentes, vel immobiles; quis hoc neget?

immò maximam ſuarum partium partem;
igitur cum deinde proiicitur
idem globus, illæ partes mouentur;
dari igitur debet cauſa huius motus
per Ax.8, igitur impetus:
nec dicas moueri illas partes à corpuſculis; quia
antè erant eadem, immò plura corpuſcula;
& tamen non mouebant: igi­
tur non ſunt cauſa huius motus per Ax.12. Dices excitari; ſed quid hoc
eſt excitari?
vel enim mutantur, vel non mutantur; ſecundum dici
non poteſt;
quia vt excitentur, ex non excitatis mutari debent; igitur
per aliquid:
deinde quid eſt illa excitatio, niſi impulſio; igitur ſi mouen­
tur illa corpuſcula, & excitantur à potentia motrice, etiam partes prius
immobiles mouebuntur, & excitabuntur per Ax.12. quia ſunt applicatæ
cauſæ neceſſariæ.
Dico ſecundò minimum ex his corpuſculis non ſemper moueri; po­
teſt enim ſiſtere; quis hoc neget?
igitur ſi modò mouetur, modò quieſ­
cit, motus ab eo diſtinguitur per Th.1. igitur mouetur per impetum, de
quo infrà.
Igitur datur neceſſariò impetus, ſine quo non poſſunt explicari prædi­
ctæ omnes hypotheſes, contra quem ſunt quidem grauiſſimæ difficultates,
quas ſenſim in ſequentibus Theorematis, in quibus explicantur pro­
prietates huius impetus, diſcutiemus.
Diceret aliquis lapidem impulſum ab aëre deinde propelli; ſed aër po­
tius reſiſtit motui; vt conſtat experientiâ; ſed hoc ſoluemus infrà.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index