Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1est maius alio; patet, quia æqualia ſunt æqualibus temporibus per Th.
20. igitur inæqualibus inæqualia iuxta rationem temporum; item ſpa­
tium, quod idem percurritur minori tempore minus eſt.
Theorema 24.
Tempus quo maius ſpatium percurritur eodem motu æquabili, eſt maius eò
quò minus conficitur iuxta rationem ſpatiorum: Si enim ſpatia ſunt vt tem­
pora, igitur tempora ſunt vt ſpatia; item tempus, quo minus ſpatium
percurritur eſt minus co, quo maius.
Theorema 25.
Spatium, quod conficitur motu velociore, eſt maius eo, quod percur­
ritur æquali certè tempore, ſed tardiore motu, vt conſtat per def.
2. l. 1.
imò eſt maius iuxta rationem velocitatis maioris, item eſt minus iuxta
rationem tarditatis maioris.
Theorema 26.
Tempus, quo conficitur ſpatium æquale ſed uelociore motu, est minus eo
quo conficitur tardiore;
Probatur per def.2. & per Th.22. idque in ratio­
ne velocitatum permutando; item tempus quo conficitur ſpatium æqua­
le tardiore motu eſt maius eo, quo conficitur velociore, patet.
Theorema 27.
Si datum mobile eodem motu æquabili duo percurrat ſpatia, tempora mo­
tuum erunt vt ſpatia, & viciſſim ſpatia vt tempora.
Probatur per Th.
24. & 23.
Theorema 28.
Si idem mobile temporibus æqualibus percurrat duo ſpatia motu æquabili,
ſed inæquali velocitate;
ſpatia erunt vt velocitates, & hæ vt illa; imò ſi
ſpatia ſunt vt velocitates, tempora erunt æqualia; pater etiam per
Th.25.
Theorema 29.
Si percurrantur à mobili æqualia ſpatia, ſed inæquali velocitate, ipſæ ve­
locitates erunt in ratione permutata temporum, ideſt maior velocitas reſpon­
debit minori tempori, & minor maiori; Probatur per Th.23.
Theorema 30.
Si duo mobilia mouentur motu æquabili, ſed inæquali velocitate, & inæqua­
libus temporibus, ſpatia ſunt in ratione compoſita ex ratione temporum, & ex
ratione velocitatum, ſi enim æqualia ſint tempora, ſpatia erunt vt velo­
citates per Th.25. ſi æquales ſint velocitates, ſpatia erunt vt tempora, per
Th.29. igitur ſi nec æquales velocitates, nec æqualia tempora, erit ratio
ſpatiorum compoſita ex ratione temporum, & ex ratione velocitatum;
ſit ratio temporum 3/2 ratio velocitatum 2/3 compoſita ex vtraque erit 6/2
ſeu 3. vt conſtat ex ipſis elementis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index