Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1plures determinari poſſe, vt videbimus cum de motu reflexo; probatur quia
motus deorſum eſt finis huius impetus;
quia ideo corpus graue produ­
cit in ſe impetum (ſi tamen producit) vt tendat deorſum, vt certum eſt;

tàm enim omne graue non impeditum tendit deorſum, quàm omnis
ignis eſt calidus;
igitur ſi eſt proprietas omnis ignis eſſe calidum, quia
omni competit;
ita omni graui competit tendere infrà leuius, modò
non impediatur;
igitur eſt eius proprietas; igitur ille impetus eſt de­
terminatus ad lineam quæ tendit deorſum;
ſed de hoc impetu naturali
innato fusè agemus infrà in ſecundò libro; nunc ſufficiat dixiſſe poſſe
dari aliquem impetum ita determinatum ad certam lineam, vt ad aliam
determinari non poſſit naturaliter, nulla eſt enim repugnantia.
Theorema 116.
Impetus determinatur aliquando ad lineam motus à potentia motrice; pro­
batur, quia primus impetus ab ipſa potentia productus ſine impedimen­
to ab alio determinari non poteſt; potentia porrò motrix vel eſt gra­
uium, vel leuium, vel animantium, vel proiectorum, vel compreſſo­
rum, &c.
Theorema 117.
Potentia verò motrix determinatur vel à ſuo fine intrinſeco, vel potius ab
ipſa ſua natura;
ſic grauitas ſeu potentia motrix grauium determinata
eſt ad motum deorſum perpendicularem, dum in medio libero corpus
graue mouetur; vel à plano inclinato;
pro cuius diuerſa inclinatione
diuerſa eſt linea motus deorſum;
vel ab ipſa via, ſeu exitu patefacto;
ſic potentia motrix compreſſorum ſuas vires exerit, & mobile ipſum
agit, quâ patet viâ, ſurſum, deorſum &c.
vel ab appetitu ſeu libero, ſeu
ſenſitiuo;
ſic potentia progreſſiua animantium cò corpus agit, quò iu­
bet appetitus, vel ab aliqua affectione intrinſeca intrinſecùs vel extrin­
ſecùs adueniente;
ſic dilatatur pupilla, vel contrahitur pro diuerſa lu­
minis appulſi vi, vel obiecti diſtantia: Huc reuoca motus illos natura­
les, qui animalibus competunt v. g. tuſſis, ſingultus, ſternutationis, &c.

de quibus fusè ſuo loco.
Theorema 118.
Impetus determinatur aliquando ad lineam ab alio impetu producente;
ſic impetus corporis proiecti determinatur ab impetu vel organi vel
manus proiicientis;
quia nihil eſt aliud à quo determinari poſſit, vt
patet;
adde figuram organi, diſpoſitionem ſeu ſitum mobilis, quod ma­
nu tenetur;
impedimenti etiam habetur ratio v. g. corpus oblongum
proiici poteſt, vel motu recto ad inſtar teli, vel motu mixto ex recto
& circulari; cum ſcilicet diuerſimodè vibratur:
ſi enim altera extremi­
tas adhuc hæreat in manu, dum altera mouetur, vt cum quis baculo
ferit;
tunc certè eſt aliquòd impedimenti genus, ex quo oritur talis li­
nea motus; illud autem impedimentum emergit ex diuerſa applicatione
diuerſaque brachij vibratione, quæ omnia ſunt ſatis clara.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index