Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
361
361
362
362
363
363
364
364
365
365
366
366
367
367
368
368
369
369
370
370
< >
page |< < of 491 > >|
1æqualem minus vno digito; ſubereus verò minus 4/9 arcus quadrantis; ſam­
buceus
minus 6/7 cereus minus tribus digitis;
addit præterea plumbeum in
perpendiculo conficere 48. pedes tempore duorum ſecundorum, cereum
paulò maiore tempore;
quod tamen percipi non poteſt; ſubereum in eo­
dem ſpatio percurrendo ponere tria ſecunda medullarum 5. veſicam piſ­
cis inflatam 8. ſed hæc accuratè obſeruari non poſſunt;
ſi enim dicam
ſupereſſe, vel deeſſe aliquid, vel ſpatij, vel temporis, quod tamen ſenſu
minimè percipiatur; quis eſt qui contrarium probare poſſit.
Scholium.
Obſeruabis primò non eſſe omittendum, quod habet Galileus in dia­
logis, & facilè ex dictis colligi poteſt, ſcilicet pendula diuerſæ longitu­
dini sita poſſe componi, vt vnum vnicam vibrationem efficiat, dum aliud
percurrit 2. vel 3. &c.
atque ita haberi poſſe quemdam oculorum quaſi
concentum non ſonorum ſed motuum, v.g. ſi ſit alter funis longus 4. pe­
des;
alter verò vnum, pendulum ex illo duas percurret; quia numeri
vibrationum ſunt, vt tempora;
hæc verò ſubduplicata longitudinum; hîc
autem vides quadam ſpeciem diapaſon, cuius proportio in his numeris
poſita eſt 1/2;
ſi vero aliud funependulum ſit longum 9. pedes, conficiet
& alterum vnum hoc eodem tempore tres vibrationes;
ſi ſit aliud, 16.
pedes longum, & alterum vnum;
hec eodem tempore conficiet 4. vibra­
tiones, atque ita deinceps poteris habere quamlibet proportionem in
numeris vibrationum ex ipſa combinationum regula; ſed profectò non
magnam voluptatem ex hac quaſi oculorum muſicâ percipies, ſaltem
ego modicam percipere potui.
Obſeruabis ſecundò, hactenus actum eſſe à nobis de primo funepen­
dulorum genere ſatis longa tractatione; iam ergo ſupereſt, vt de aliis
agamus.
Theorema 34.
Pondus pendulum contorto fune gyros agit reciprocos in plano horizontali;
ratio petitur tantùm ex compreſſione intorti funis, qui dum ſe ſe redu­
cit ad priſtinum ſtatum, pendulum pondus in gyros agit;
cum verò acce­
leretur motus, & nouus ſemper accedat impetus, pendulum ipſum funi
etiam priſtino ſtatui reſtituto quaſi primam gratiam refert, cùm impe­
tum in eum refundat;
ſi enim funis ſolus adeſſet nullo pendulo pondere
tenſus;
haud dubiè ſtatim quieſceret, vbi ſublata eſſet compreſſio; at verò
quia impetus ponderi pendulo impreſſus adhuc durat funem ipſum in
contrariam partem intorquet; donec tandem poſt multos gyros repeti­
tos pendulum pondus quieſcat.
Scholium.
Obſeruabis plures eſſe huius funependuli motus affectiones, quæ certè
demonſtrari poſſunt; quia tamen cauſa huius, qui ſequitur ex compreſ­
ſione eſt noua potentia motrix, quàm mediam vocamus, cuius mirifica
vis vix cognoſci poteſt, niſi probè cognoſcatur ratio denſi, rari, &c.
tra-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index