Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
361
361
362
362
363
363
364
364
365
365
366
366
367
367
368
368
369
369
370
370
< >
page |< < of 491 > >|
1
Corollarium 2.
Secundò, impetum acquiſitum in G eſſe minorem acquiſito in que &
acquiſitum in Q minorem acquiſito in F; quia momentum in G eſt ad
momentum in E, vt OB ad FB, vt ſuprà dictum eſt multis locis.
Corollarium 3.
Tertiò colligo, eſſe inuerſas rationes accelerationis in funependulo, &
in priori, quod vibratur in plano verticali: quippe in iſto impetus ac­
quiſitus in ſuperiore arcu eſt maior acquiſito in inferiore, ſecus in illo.
Corollarium. 4.
Quartò colligo, iſtas vibrationes non eſſe perpetuas, quia ſecunda eſt
minor prima, & tertia minor ſecunda, atque ita deinceps propter ratio­
nem, quam attulimus ſuprà.
Corollarium 5.
Quintò colligo, vibrationes minores fieri citiùs, quàm maiores, v. g.
QF quàm GF, quod multis conſtat experimentis, & ratio eſt manifeſta;

quia QF ſit æqualis QG; certè QF accedit propiùs ad perpendicularem
quàm GQ;
igitur cùm ſit æqualis, breuiore tempore percurretur, quod
clariſſimum eſt.
Corollarium 6.
Sextò colligo, eaſdem vel ſimiles ſequi ſi AF ſuſpendatur ex LN; eſt
enim prorſus eadem ratio.
Corollarium 7.
Septimò colligo, alia corpora etiam cubica, vel alterius figuræ plano
horizontali v. g. ipſi ſolo incubantia, ſi tantillùm è ſuo ſitu remouean­
tur per ſimiles vibrationes ſeſe in illum reſtituere; immò ex minima
percuſſione multis huiuſmodi vibrationibus percuſſum corpus contre­
miſcit.
Theorema 38.
Si corpus ſolidum pendulum circa punctum immobile ita voluatur, vt ex
verticali ſitu amoueatur;
haud dubiè deſcendet, aſcendetque per vibrationes
repetitas;
& hoc eſt vltimum vibrationum genus, quarum eadem eſt
prorſus ratio, & cauſa, quam ſuperioribus tribuimus, iis ſcilicet, quæ in
plano verticali à pendulo pondere deſcribuntur;
nam in vtroque genere
vibrationum primò acceleratur motus;
ſecundò plùs initio, minùs ad fi­
nem vibrationis, tertiò non ſunt perpetuæ vibrationes;
quartò ad aſcen­
ſum non concurrit impetus innatus; quintò, impetus deſtruitur cum ma­
iore proportione in maiore vibratione, quàm in minore, &c.
quæ vtri­
que generi ſunt communia.
Theorema 39.
Funependulum, & corpus oblongum eiuſdem longitudinis non deſcendunt
equè velociter, ſi ex eadem altitudine demiſſa circa centrum immobile vibrentur;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index