Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 491 > >|
1cauſa extrinſeca acciperet.
Theorema 22.
Si eſſet aliquod corpus eſſentialiter immobile, eſſet incapax impetus. Pro­
batur; quia, niſi eſſet motus, non eſſet impetus per Th. 17. igitur ſubie­
ctum incapax motus eſt incapax impetus.
Theorema 23.
Si eſſet aliquod ſubiectum incapax impetus, eſſet incapax motus. Quia
vbi non poteſt eſſe cauſa formalis, ibi non poteſt eſſe effectus forma­
lis, quod certum eſt.
Theorema 24.
Omne corpus, quod eſt capax motus, eſt capax impetus, & viciſſim.
Probatur 1. pars;
quia impetus in eo non eſſet fruſtrà; haberet enim
ſuum effectum formalem, & finem intrinſecum.
Probatur 2.pars; quia in
eo impetus non eſſet fruſtrà per Ax. 6. igitur haberet ſuum effectum;
igitur motum.
Theorema 25.
Omne corpus finitum eſt capax motus, & impetus. Probatur 1. pars;
quia non eſt vbique, igitur poteſt transferri è loco in locum; cur enim
non poſſet?
Dices fortè quia affixum eſſet eſſentialiter tali, vel tali lo­
co, ſed contra;
quia deſtruantur omnia, præter ipſum corpus; certè
nulli affixum manet.
Dices ſpatio imaginario; apage iſtas nugas:
de iſto ſpatio plura demonſtrabimus in Metaphy.
Probatur 2. pars; quia
ſi eſt capax motus, eſt capax impetus per Th. 24. Quod dixi de corpo­
re; dicendum eſt de omni re creata finita permanente.
Theorema 26.
Quod durat tantùm vno inſtanti, eſt incapax motus, & impetus. Pro­
batur, quia non eſt moueri, niſi relinquat locum, & acquirat alium;
ſed
1. acquirere locum, eſt 1. eſſe in illo loco;
& relinquere locum eſt,
1. non eſſe in eo loco;
nec ſimul eſt in vtroque, quia in duobus locis
idem ſimul eſſe non poteſt; vt demonſtramus in Metaphyſica;
& phy­
ſicè certum eſt ex omni hypotheſi;
igitur moueri nunc, id eſt, hoc in­
ſtanti, id eſt, 1. acquirere nouum locum, & 1. relinquere priorem,
ſupponit neceſſariò antè fuiſſe in loco nunc relicto;
ſed quod durat
tantùm in inſtanti, non habet antè, neque poſt;
igitur quod durat tan­
tùm vno inſtanti, moueri non poteſt;
igitur eſt incapax motus; igitur
& impetus.
Theorema 27.
Deus eſt incapax motus, & impetus: Tum quia vbique, eſt igitur
nouum locum acquirere non poteſt;
igitur nec moueri per Definitio­
nem 1. tùm quia æternitas Dei tota ſimul eſt;
igitur nec fuit antè, ne­
que poſt in ca;
igitur non poteſt dici antè habuiſſe locum, quo nunc
caret:
& nunc non habere illum quo caret; tùm quia immutabilitas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index