Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 67.
Hinc paradoxon egregium ſi quod aliud; globus percuſſus ab alio eadem
ſemper velocitate mouetur, ſiue moueretur inſtanti percuſſionis, ſiue ſi­
ſteret. v. g. ſit globus A quieſcens, cui imprimantur ab alio B 40. gra­
dus velocitatis: id eſt æqualis impetus impetui percutientis, iam verò
moueatur A, cum 20. grad. velocitatis, & B, qui mouetur cum 40.
impingatur, certè cum impediatur tantùm ſubduplum motus, produce­
tur tantùm ſubduplum impetus, id eſt 20. qui ſi addantur 20. grad. erunt
40. quæ omnia conſtant per Th.49.48.&c.
Corollarium 1.
Hinc æquale ſemper ſpatium percuſſus globus conficit, ſiue ante per­
cuſſionem moueretur, ſiue quieſceret.
Corollarium 2.
Hinc ſi ſecundò percutiatur idem globus, ſpatium totum, quod per­
currit tùm à primò, tùm à ſecundo ictu eſt maius eo, quod à primo ictu
confeciſſet, ſi non fuiſſet ſecundò percuſſus; maius inquam ſegmento ſpa­
tij interiecto inter primum & ſecundum ictum.
Corollarium 3.
Hinc reiicies aliquos, quorum ſententiam habes apud Doctum Mer­
ſennium, in prop. 20. phæn. mech. quorum ſunt hæc verba; ſi malleus pilam
currentem eodem, ac anteà modo percutiat, nonam ſui motus partem; ſi verò
currentem tertia vice percutiat, vnam vigeſimam ſeptimam ſui motus par­
tem ei tribuet, atque ita deinceps.
Supponit primò hæc ſententia mal­
leum eſſe duplum pilæ percuſſæ.
Secundò, malleum imprimere pilæ ſub­
duplæ ſubtriplum motum; quod falſum eſt, vt conſtat ex Th 6. & Co­
roll.
1. Præterea, licètin primà percuſſione imprimeret tantùm prædi­
ctæ pilæ ſubtriplum impetum, in ſecunda percuſſione maiorem impri­
meret poſt longiorem motum, vbi iam ad quietem propiùs accedit;
mi­
norem verò paulò poſt initium motus, vt conſtat ex dictis, & ex ipſa ex­
perientia;
poteſt quidem in aliquo puncto ſui motus ſecunda vice per­
cuti, in quo ſubtriplum tantùm motum imprimet;
hoc eſt eo inſtanti­
quo tantùm amiſit tertiam fui impetus partem;
tum deinde in tertia
percuſſione poteſt tantùm (1/27) motus partem illi tribuere;
eo ſcilicet in­
ſtanti, quo tantùm amiſit (1/27) ſui impetus partem;
ſed in alijs temporis
punctis longè alia erit impetus producti ratio; Igitur tota hæc progreſ­
ſio gratis omninò fuit excogitata.
Corollarium 4.
Hinc etiam poſt ſecundam percuſſionem æquale ſpatium conficiet al­
teri, quod iam confecit poſt primam æqualibus temporibus;
igitur æqua­
lis eſt velocitas vtriuſque motus;
quia ſcilicet, ſi eſt æqualis impetus, eſt
qualis motus: Ex his maximam carum dubitationum partem ſoluere po­
teris quæ in eadem Merſenni propoſitione courinentur reliquas vero ex
dicendis infrà.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index