Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 93.
Impetus propagatur eodem inſtanti, id eſt, ſine temporis ſucceſſione. Proba­
tur;
ſit enim applicata potentia in A, dico ſimul produci impetum in
BCDE;
quia ſi primo inſtanti produceretur in A, & ſecundo in B, vel
A moueretur ante B, vel impetus in A eſſet fruſtrà;
vtrumque eſt abſur­
dum; nam totum AE, ſimul mouetur.
Theorema 94.
Tribus tantùm modis propagari poteſt impetus ratione intenſionis. Primò
ſi æqualiter omnibus partibus ſubjecti diſtribuatur; id eſt vniformiter.

Secundò, ſi plùs partibus propioribus, & minùs remotioribus.
Tertiò, è
contra, ſi plùs remotioribus, & minùs propioribus;
tribus etiam ratione
perfectionis eo modo, quo diximus de intenſione;
at verò nouem mo­
dis propagari poteſt ratione vtriuſque; patet ex regula combinationum;

ſi enim 3. ducantur in 3. habebis 9. Iam ſupereſt, vt videamus, an reue­
rà omnibus iſtis modis impetus re ipſa propagetur;
quod licèt difficile
ſit, & vix hactenus explicatum: Audeo tamen polliceri meum ſuper hac
re conatum non prorſus inutilem fore.
Theorema 95.
Impetus propagatur vniformiter in mobili, cuius omnes partes mouentur
æquali motu;
probatur, quia impetus non cognoſcitur niſi per motum;
igitur vbi eſt æqualis motus, debet eſſe æqualis impetus in omnibus par­
tibus, id eſt æqualis graduum heterogeneorum collectio, in quo non
eſt difficultas.
Scholium.
Obſeruabis illud mobile moueri motu æquali ſecundum omnes ſui
partes, quod mouetur motu recto; quippe fieri non poteſt, quin omnes
partes, quæ mouentur motu recto ſimplici, motu etiam æquali mouean­
tur.
Theorema 96.
Cum duo corpora ſeſe mutuò tangunt, impetus in vtroque propagatur ſint
v. g. globi A & B, æquales ſibi inuicem contigui in C, ſit applicata po­
tentia in D, non modò producet impetum in globo A, ſed etiam in B:

probatur primò, quia ſe habent per modum vnius, vt patet ex reſiſten­
tia, nec enim A moueri poteſt ſine B per lineam DE, quod certè cla­
riſſimum eſt; probatur ſecundò quia ſi A produceret impetum in B, duo
globi, vel 3. vel 5. vel infiniti tantùm reſiſterent, quantùm vnicus glo­
bus, quod falſum & abſurdum eſt.
Tertiò, Ratio à priori eſt; quia ideo
producitur, & propagatur impetus in toto A;
quia vna pars non poteſt
moueri ſine alia per Th. 33. ſed non poteſt A moueri niſi moueatur B;
igitur in vtroque ſimul, & æqualiter propagatur impetus.
Corollarium 1.
Hinc ratio manifeſta cur maior ſit reſiſtentia duorum quàm vnius.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index