Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 158 > >|
1tum grauitatis, quo pila ſponte fertur deorsùm, fe­
ratur etiam antrorsùm eodem motu, quo ipſe currus;
& quia tuus oculus intereà tantundem quoque an­
trorsùm fertur, inde fit, vt pila continuò ipſi ſub­
jecta oculo, perpendiculariter moueri videatur.
Lo­
co verò pilæ vſurpa lapillos; & curru nunc lentè,
nunc concitatè, & quomodocúmque voles, feratur,
idem ſemper videbitur.
Proijce poſteà pilam antror­
sùm; illa tantundem à te diſcedet, tamque procùl à
te in terram cadet, ac ſi ipſe quieſceres, eodem mo­
do, & eadem ex cauſa, quam de pila projecta intra
pergulam dixi.
Diſcrimen eſt ſolum, quòd corpus,
cui cohæret manus, intra pergulam moueatur per ſe;
in via moueatur à curru.
Nec ſpera, vt manus pilam
aſſequatur, projectam licet remiſſa vi: Nam ſi alius
quidem extra currum quieſcens eadem vi proijceret,
poſſes aſſequi, obimpreſſam ſolùm propriam eius vim;
at dum tu proijcis, præter vim propriam, imprimis
etiam vim currus, cauſam videlicet majoris illius ve­
locitatis, ob quam pilate ſemper tantum ſugit, quan­
tum eam ipſe proſequeris.
Proijce deinde retrorsùm;
& eadem, eodemque modo, ac ob eaſdem cauſas
euenient, quas diximus antè, circa projectionem in­
tra pergulam.
Proijce denique in latus, & ad rectum
quidem cum latere currus angulum: Proijce etiam
ad obliquum, & ad quemcúmque volueris; abeun­
tem ſemper pilam videbis per lineam, quæ ad finem
vſque, eundem ſeu rectum, ſeu obliquum cum latere
currus angulum conſtituat.
Illud autem erit obſerua­
tu jucundum, quòd, ſi ad lapidem, arborem, aliquid-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index