Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 158 > >|
1eundem pilæ motum imprimere, quem ipſa habet.
Quieſce deinde reliquo corpore, & agitata ſola
manu, vel manu ſimùl cum bracchio, proijce antror­
sùm, retrorsùmve pilam; excedet illa, procurretque
quam in partem conjeceris.
Reſume, & pilam ma­
nu aperta tenens, nihil age ipſe: ſed eſto alius, qui
manum, bracchiumve propellat; haud ſecus excedet,
procurretque pila, ac priùs, dum ipſam ſpontaneo
motu abijceres.
Tene rursùs pilam aperta manu, &
nihil perinde age nec manu, nec bracchio; ſed loco
alterius, qui propellat, eſto ipſum-met corpus tuum,
quod emotum paulò concitatiùs bracchium, manu­
que transferat, parivelocitate, qua alius antè propul­
ſarat; videbis rursùs pilam perinde excedere, pro­
curreréque.
Nimirùm corpus reliquum pro agente
externo eſt, quod mouere manum, & bracchium,
corpore immoto, ob articulorum flexibilitatem po­
teſt.
Iam, quia de his minùs dubitabis, hærebis ma­
gis quid ſit euenturum, vbi extento bracchio, pilam
ſuſtentatam duobus digitis abſque vlla vi, agitatio­
néque manus propria, deambulando dimiſeris.
Id
experire itaque; & peruidebis pilam ſequi, procur­
reréque in eandem partem, in quam ipſe conceſſeris;
neque euenire vnquam, vt vel conſtet, vel recurrat
in partem auerſam.
An-non proinde agnoſces ha­
bere pilam motum à manu, non quem ipſi manus
motu proprio imprimat, ſed quem imprimat motu
accepto à reliquo corpore; adeò vt cùm pila, quo
momento dimittitur, moueatur reipſa, impulſio­
nemque
antrorsùm habeat, non poſſit motum non con-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index