Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 158 > >|
1confert; quatenùs calce vnius terram attingente,
& priuſquàm tota planta ſenſim ſuccedat, digiti al­
terius (plantâ reliquâ iam elatâ) è terra attolluntur,
ſicque, abſque interruptione, trunci corporis motus
continuatur.
Tametſi notandum eſt truncum non
promoueri ab eo pede, qui elatus eſt, proceditque
per aërem; ſed ab eo, qui terræ inhæret, & ſupra
quem crus deferens truncum euoluitur.
Intelliges
enim ex his, quia corporis truncus æquabiliter in­
cedit, & pedes alternatìm dimidio temporis ince­
dunt, dimidio quieſcunt: ideò debere motum pe­
dum eſſe motu trunci duplò velociorem; & parteis
crurum reliquas tantò moueri tardiùs, quàm pedes,
quantò accedunt propiús ad coxendices, quæ non
majore feruntur velocitate, quàm truncus.
Intelliges
etiam conſequenter manus, dimidio quoque tempo­
ris quieſcenteis, & reliquo dimidio prorſùm expor­
rectas, moueri duplò velociùs trunco: & parteis brac­
chij reliquas tantò moueri lentiùs, quantò magis ad
ſcapulas ſimùl cum trunco motas accedunt.
Intelli­
ges denique ob quam cauſam fiat, quod initio dixi,
pilam dimiſſam, quando manus antrorſum exporri­
gitur, duplò velociùs moueri, quàm truncum; &
dimiſſam quo tempore manus retrorsùm ire apparet,
ad perpendiculum ſemper cadere.
Nimirùm, quia
priore caſu motum conſequitur à manu duplò ve­
lociùs, quàm truncus tranſlata; & poſteriore, nul­
lum habet à manu (ſcilicet immota, conſiſtentéque)
impreſſum.
IV. Iam cùm hæc ita ſeſe habeant, facilè cauſam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index