Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 158 > >|
1quàm & viſum, & ſenſus alios eſſe ratione corri­
gendos?
Si ratione porrô viſum corrigamus, quid
Mediterraneo illi perſuadebimus, niſi moueri nauim,
in qua eſt, quieſcere nauim, verſus quàm accedit?
Et cùm ita fecerimus, quid, pari ratione perſuade­
bimus aliud nobis ipſis, quàm moueri Terram, cui
inſiſtimus, quieſcere Solem, verſus quem mouemur?
VII. Quod dictum porrô eſt de Sole, videtur
ſimùl quoque dicendum de ſideribus cæteris.
Nam
pari modo, ſi nos cum Terra verſus ortum conuerti­
mur, neceſſe eſt nobis ſemper, continuóque, aliæ,
aliæque partes viſibiles mundi aut cœli, vt putà Lu­
na, ſtellæque tam errantes, quàm inerrantes verſus
ortum retegantur, totidemque intereà verſus oc­
caſum occultentur; & quæ exortæ fuerint, appa­
reant continuò ad meridianum aſcendere, præter­
gredique, & in occaſum deſcendere, ac ſub Terram
quoque, ſeu infra horizontem pergere, donec vna
reuolutione intra horas viginti quatuor abſoluta,
appareant rurſùs exoriri, aſcendere, &c.
Cur non id
verò potiùs appareat ex conuerſione noſtri oculi ad
parteis cæli orientaliores, quàm ex conuerſione tot,
tantarumque partium verſus oculum: quemadmodum
nobis eleuatio poli apparet, non toto cælo conuer­
ſo in meridiem; ſed oculo ſolo promoto in boream?
Nam in hac quidem ciuitate polus boreus attolli­
tur ſolum gradibus quadraginta tribus cum ſemiſſe;
& vbi tamen immoto cælo ad ciuitatem vſque ve­
ſtram iter inſtituimus, ita paulatìm parteis inferio­
res, inferioreſque, ſub ipſo polo detegimus, vt de-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index