Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 158 > >|
1biè arguit ipſam eſſe, citra Solem quidem, dum cor­
niculata apparet, quaſi parte reſidua illuminata in
Solem ſpectante; vltra Solem verò, dum plena,
quaſi parte illuminata ſpectante tam Solem, quàm
nos: Ne memorem, dum eſt corniculata, videri
tam magnam, dum plena tam paruam; quòd illeic
maximè propinqua, heic diſſita maximè ſit (h.e.
tantundem ſexies) poſſit que illeic vnâ particulâ ma­
jor videri, quàm heic totâ.
Deinde, vt de tribus
quoque remotioribus, Marte, Ioue, Saturno dica­
mus, Quid eſt, cur nunquam retrogradi appareant,
niſi cùm Terram habent interpoſitam inter ſe, & So­
lem?
aut cur ſemper retrogradi, cùm habent inter­
poſitam?
Cur epicyclus Martis major eſt, quàm
epicyclus Iouis, & iſte major, quàm epicyclus
Saturni?
Cur planetæ tantum accipiunt magnitu­
dinis incrementum, vt Mars, qui aliàs ſtellula eſt,
Veneri interdum, aut Ioui magnitudine non conce­
dat?
Cur Mars adeò velocior per excentricum, quàm
Iupiter, ſit per epicyclum adeò ſegnior, eademque
proportione Iupiter, quàm Saturnus?
atque ita de
cæteris.
Sed nempe ita fieri, ac apparere neceſſum
eſt, Terra inter Solem, & eos incedente.
Nam
quamuis tam Terra, quàm ipſi eandem ſemper
viam, & ſuo vnuſquiſque tenore procedant; effici­
tur tamen, vt quia Terra velociùs, quàm illi mo­
uetur; efficitur, inquam, vt dum procul adueniens,
eſt prope ipſos tranſitura, ſeu ſeſe ipſis, ac Soli in­
terpoſitura, appareant illi jam lentiùs incedere, quàm
anteà; & cùm rectà quaſi accedit, appareant qua-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index