Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 158 > >|
1tenus Terra, ſeu eius pars, in qua, vt in nauicula,
aut vaſe eſt, inæquabiliter mouetur.
Ac non eſt
quidem motus diurnus ex ſeſe inæquabilis; non item
motus annuus, non axis continentia; verùm ex his
miſtis creatur quædam inæquabilitas, quæ & gemi­
natas reciprocationes in ſingulos dies pariat, & illas
per ſolſtitia, atque æquinoctia vehementiores faciat;
& (admiſto aliunde motu Lunæ) etiam in nouiluniis,
pleniluniiſque intendat.
Imprimis enim, cùm pars
Terræ, quæ, ex.
gr. continet Mare Mediterraneum,
feratur continuò in ortum motu annuo, & triplò
quidem velociùs, quàm reuolutione diurna; ac reuo­
lutione diurna non pergat continuò in ortum, ſed
dimidium quidem circuïtus in ortum abſoluat, di­
midium verò in occaſum redeundo conſumat; effi­
citur, vt vtróque motu verſus ortum conſpirante,
locus maris Mediterranei feratur velociùs per ſpa­
tia mundana, quàm dum referente diurno in occa­
ſum, ſolus annuus ſupereſt in ortum.
Id fit, quem­
admodum dicebam de pila, quæ tametſi pari vtrim­
que vi manus moueatur à puppi in proram, & à pro­
ra in puppim; velociùs tamen mouetur à puppi in
proram, propter ipſam nauis ſuperadditam vim.
Ita­
que, dum Mediterraneum incipit die quodam mo­
tu geminato, ac proinde velociore moueri in ortum,
neceſſe eſt aqua ex Syria verſus Gadeis, quaſi refu­
giat, & ad oram Syriæ fiat non-nihil depreſſior, ad
oram Hiſpaniæ non-nihil elatior, quovſque in me­
dio geminati motus velocitas incipiat remitti, & aqua
ex ora Hiſpaniæ pondere proprio refluat, ac verſus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index