Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 158 > >|
1oram Syriæ recurrat: & rurſùs, dum incipit motu in
ortum vnico, atque adeò tardiùs moueri, neceſſe eſt
aqua ad oram Syriæ eleuata verſus oram Hiſpaniæ
iterum refugiat, quovſque ex medio huius tardioris
motus iterum recurrat ex ora Hiſpaniæ verſus oram
Syriæ; ſicque, die, iam alio iterùm, vt priùs, refu­
giat, reciprocationemque perpetuam tueatur; vt ſi
plumbum pendulum à perpendiculo elatum excur­
rere ſinas, & ſecundo quoque recurſu vim nouam
illi imprimas.
Atque ad oram quidem Syriæ receſſus
& acceſſus aquæ notabilis admodùm eſt: ad oram ve­
rò Hiſpaniæ minùs, propter allabentem ex Oceano
aquam per fretum Herculeum.
Ad lateraleis oras
quod ſpectat, eiuſcemodi reciprocationes ſunt mi­
nùs ſenſibiles, eodem modo, quo in nauicula, aut
quolibet vaſe commota aqua deprehenditur ad par­
teis motus oppoſitas attolli, atque deprimi; ſub me­
dium verò aut ſolùm excurrere, & recurrere, aut
etiam veluti conſtare.
Et patet id certè in ſinu Ha­
driatico, in cuius extremo, Venetiis nempe, reci­
procatio per elationem, depreſſionemque eſt adeò
ſenſibilis; in medio verò ſeu ad Anconam, ſecùs: Et
circa noſtram ſpecialem oram, cùm ipſe forem ſupe­
riore Septembri, & ſub nouilunium quidem æqui­
noctiale, San-torpeti, vix ad vſque ſeſqui pedem at­
tolli, deprimique Mare obſeruaui.
Accepi autem in
exemplum mare longiuſculum, & ab occaſu in or­
tum ſitum; quoniam qui ſinus anguſti ſunt, vel
ſiti ab auſtro in boream, ij adipiſci ſenſibilem reci­
procationem non poſſunt; vt neque lacus, atque ſta-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index