Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 158 > >|
1gna, quorum oræ propiores ſunt, quàm vt elatio,
aut depreſſio ſeu continuari, ſeu obſeruari valeat.
Ex quo patet, cur in Oceano, vbi tanta libertas eſt,
reciprocationes ſint adeò inſignes: inſignes, inquam,
non in alto, vbi quod dicebam de aqua circa me­
dium vaſis, contingit; ſed ad ipſa littora, in quibus
quæcumque attendi varietas poteſt, ad locorum ſi­
tum referenda eſt; cùm aliunde mirabile ſit, reci­
procationes eſſe in ſingulos dies vbiuis gentium ge­
minas, vt geminæ ſunt in motu Terræ ex velocitate
in tarditatem, & ex tarditate in velocitatem redeun­
tes inæqualitates: tametſi aqua pro ſuo lentore non
conſequitur precisè inæqualitatum periodos, ſed re­
ciprocationes ſingulas abſoluit horæ propè dimidio
(& geminatas in ſingulos dies horâ propè integrâ)
tardiùs.
Atque hæc quidem videri poteſt generalis
æſtus, ſiue reciprocationis in ſingulos dies gemina­
tæ cauſa.
Reuolue porrô globulum, de quo antè
dixi, ſupra Zodiacum materialis, ac vulgaris ſphæræ
in tropico alterutro, ita vt, dum centrum Terræ gra­
du integro promouetur, intelligas punctum æqua­
toris globuli initio reuolutionis eſſe in principio
gradus, & in fine reuolutionis eſſe in fine eiuſdem
gradus.
Reuolue deinde in alterutra æquinoctialis
interſectione, ita vt idem globuli punctum in prin­
cipio, ac fine reuolutionis pari modo in principio, ac
fine eiuſdem gradus intelligas: obſeruabis ſanè, quia
æquator globuli ob expoſitam axis continentiam
eſt ſemper parallelus æquatori ſphæræ, illud eius
punctum magis promoueri ad ortum ſupra Tropi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index