Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 158 > >|
1mùl agitur, quique vnus idemque eſt, atque idcircô pro
non
motu, ſeu, quod idem eſt, pro quiete re putatur: at­
tendit
verò ſolùm ad motiones alias, quas manus in­
tereà
ob flexilitatem exſerere poteſt.
Ex quo capite eſt,
vt
pila antrorſùm à te inter ambulandum projecta non
videatur
ire velociùs, quàm proiecta inter quieſcen­
dum
; quia videlicet quantum motus corporis totius
pilam
promouet, tantundem etiam promouet oculum,
ipſeque adeò oculus, tantundem ex motu pilæ agnoſcit.
Ill. An Paradoxum heic interjiciam, occaſione experi­
menti
, quod ab iſto loco alienum non ſit?
Deambula
bracchiis
paſſis, liberéque pendentibus; ea prorſùm,
rurſumque
ſponte mouebuntur; & vbi paſſu tantiſper
grandi
, animatóque inceſſeris, tum ſenſibiliùs antè,
ac
ponè, reſpectu trunci corporis fient.
Habe intereà
pilam
ad manum, quam ſine vlla contentione manus,
bracchiive
dimittas; ac tum, ſi dimiſeris quidem, dum
manus
anteriùs contendet, non anterius modò moue­
bitur
, ſed duplò etiam celeriùs mouebitur, quàm cor­
poris
truncus.
Sin dum manus poſteriùs fiet, neutram
in
partem mouebitur, ſed ad perpendiculum ſemper
cadet
.
Id mirabile: ſed nihilominùs Paradoxum penes
cauſam
eſt, quæ videbitur tibi mirabilior.
An non pu-
tas
enim bracchia ire, ac redire, & manus extremas, vt
aliquod
ſpatium antrorſùm conficiunt, ita retrorſùm
conficere
?
Et dico tamen, Bracchia numquam redire,
flective
retrorſùm: ac manus extremas, quanto tempo­
re
videntur ſpatium retrò conficere, tanto conſiſtere
immotas
.
Admirationem vt eximam, velim primùm
vt
deambulando incedas iuxta parietem, quem ſecun-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index