Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 158 > >|
1tuus vnà cum illo transferatur; neque proinde vl­
lam
diuerſitatem, locive mutationem obſeruare in
illo
potes, quatenùs nihil in ipſo eſt, quod eiuſdem
motus
particeps non ſit; ita reſpiciendo in lembum
alium
pari velocitate, & è regione tui tranſlatum, non
iri
obſeruatum à te eius motum, quia vterque mo­
tus
ob æqualitatem pro eodem habetur, quatenùs
oculus
vnà tranſlatus eandem ſemper diſtantiam, nul­
lamque
ſitus mutationem, diuerſitatemve attendit.
Hac ratione fiet, vt ſi lembus ille te procedente
quieſcat
, tu tamen illum moueri credas, tuum verò
quieſcere
; quia oculus cùm tuo tranſlatus, motum
ipſius
obſeruare non poteſt; intereà verò diuerſita­
tem
in ſitu alterius attendit; quare & moueri illum
iudicat
(loquor vulgari modo de iudicio ſenſus.)
Quòd
ſi ille ex aduerſo tibi occurrat, & pari veloci­
tate
cum tuo moueatur; tum ipſe videbere ſemper
cum
tuo quieſcere, ille verò apparebit ferri duplò
velociùs
, quàm reuerâ feratur; quia nempe præter
motum
illius, oculus tuus affingit ipſi motum tui pro­
prium
; quandò apparet oculo perinde loca commu­
tare
, ac ſi te quieſcente moueretur duplò velociùs,
quàm
moueatur reipſa.
Ex hoc demùm capite eſt,
cur
accedentibus ad portum, videatur portus ad nos
immotos
accedere: cur dum portu prouehimur, ter­
ræque
, vrbeſque recedere videantur; cur dum ripam,
littus
, immotaque alia prætergredimur, illa videan­
tur
prætergredi, nobis quaſi immotis: neque iſta mo­
euenire deprehendantur ex lembo, aut quovis
alio
nauigio: ſed etiam ex curru aut quacúmque re,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index