Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 158 > >|
1tur. Alterum; viam ſiue lineam, quam imaginamur
deſcribi
in aëre à corpore obliquè projecto, quam­
que
notum eſt eſſe curuam, non eſſe circularem (ſeu
qualis
eſt arcus, portiove circuli) ſed parabolicam,
vt
Geometræ vocant, id eſt, qualem imaginabere,
ſi
concipias conum, turbinemve, ita obliquè verſus
baſin
reſecari vt ſectio parallela fiat lateri oppoſito,
integróque
relicto.
Cùm enim area reſegmenti appel­
letur
parabola, ambitus illius eſt linea, quam parabo­
licam
appellant.
Attende autem ad ſequentem fi­
guram
; ex ea ſiquidem non modò ſequentium, ſed ante­
cedentium
quoque maxima pars intelligetur.
Nam pri­
mùm
quidem, eſto A B altitudo turris 25. orgyia­
rum
; vel mali nauis quieſcentis 25. ſemi-orgyia­
rum
: Et lapis cadens ex B perueniat ad A intra
quinque
pulſus delectæ arteriæ is, iuxta iam-dicta,
intra
primum pulſum perueniet ad C, intra ſecundum
ad
D, intra tertium ad E, intra quartum ad F, in­
tra
quintum ad A.
Deinde ex G, proijciatur lapis
obliquè
, ita vt perueniat ad B, vnde recidere incipiens
perueniat
denique in H; is deſcribet in aëre curuam
illam
lineam GIKLMBNOPQH, quam mox di­
cebamus
eſſe parabolicam.
Poſt-modum, non loqua­
mur
ampliùs de turri, ſed ſolùm de malo; neque de
malo
quieſcente, ſed de moto, ſiue tranſlato ad mo­
tum
nauis, cui eſt implantatus; ac eſto planities, ſu­
perficieſve
maris, per quam nauis fertur, ſecundum
lineam
GH, ſupponamuſque malum eſſe GR, cùm
lapis
ex G proijcitur ſursùm directè in R, & eadem
quidem
vi, qua peruenire poſſet præcisè ad R. quieſ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index