Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 158 > >|
1neceſſarium, vt ex V promoueretur in S: quod ſpa­
tium
eſt æquale ipſi e g, per quod ille intereà cum
prora
recedet; ita vt cum tu & pila fueritis in V, ipſe
ſit
futurus in g.
Quod ſi ſupponas vim tibi à naui ſu­
peradditam
eſſe duplo majorem priore; tum tu pilam
inſequutus
peruenies ex G ad V, cùm ille promotus
ex
A ad e, pilam reijciet, cui pilæ rejectæ tu intereà
promotus
, occurras ad a.
& c, S in ſupponas tantam
nauigij
celeritatem, vt vis à motu illius impreſſa exæ­
quetur
illi, quàm tu niſu tuo proprio imprimis, ſicque
vis
pilæ duplicata euadat; fiet, vt pila à te ex G,
quaſi
ad A projecta, perueniat ad H; quò ſocius ſimùl
perueniet
, perueniente te intereà ad A; & pila ex
H
ad te rejecta, non verſus A accedat, ſed ſursùm,
deorsùmque
duntaxat mota, veluti conſiſtat, téque
ibi
, perpendiculum non egreſſa, exſpectet; & tu eó­
dem
accedas cum puppi; ſocio tantundem intereà
recedente
cum prora.
Non mirabere verò iam con­
ſiſtere
pilam; quia pari vi ad te immiſſa à ſocio, & re­
miſſa
à naui, neceſſe eſt hæreat, quemadmodum di­
xi
iam antè poſſe à te obſeruari in pila, quam ſocius
intra
pergulam antrorsùm pergens, retrorſùm reijciat.
Quin-etiam, quemadmodum adnotatum eſt euenire
in
pergula, vt poſſit pila retrorſum iacta antrorſum
redire
; ita heic fieri concipies, ſi ſupponas vim à na­
ui
impreſſam eſſe majorem impreſſa à te.
Ita enim
pila
ex G ad ſocium vltra H perueniet, & ab illo re­
jecta
, non modò in loco rejectionis non conſiſtet, ſed
verſus
ipſum quoque ſocium tantum regredietur,
quantum
vis ipſius ſuperabitur à motu nauis; cùm tu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index