Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 158 > >|
1diuini cognomentum tulit, Telluri attribuit tum
junior reuolutionem diurnam circa proprium axem,
tum ætate maturior etiam tranſlationem per zo­
diacum.
Noſti enim, cùm in Timæo ſenſiſſet Tel­
lurem in vniuerſi centro degentem, vna ſui circum­
ductione verſus ortum, diem, noctemque efficere,
dum intereà Sol, cæteráque aſtra apparerent oriri,
ac deferri verſus occaſum; poſt-modum tamen, vt
ex Theophraſto apud Plutarchum intelligitur, eum
collocaſſe Solem in centro, & Terræ præter mo­
tum diurnum, aſſignauiſſe etiam annuum, quem dum
circa Solem, & ſub ſignis zodiaci perageret, Sol
appareret intereà oppoſita ſigna peragrare.
Sed
hiſce dimiſſis, ecquod-nam eſt illud, de quo dicere
volo, argumentum è Nempe illud eſt, quod ab ipſo
vſque Ariſtotele ſolet obijci, dum neminem ferè
non vides, qui diurnum motum oppugnans, non
inſtet fore, vt ſi Terra circumvolueretur in ortum,
lapis directè ſurſùm projectus, non in eundem, è quo
foret projectus, locum recideret, ſed caderet pro­
cùl ad parteis occiduas; quòd eo verſante per
aerem, locus eſſet interea verſus ortum procùl
ſubductus: eo modo, inquiunt, quo ſagitta ſurſùm
euibrata è puppi, dum nauis mouetur, non in puppim
recidit, ſed in aquam à tergo puppis, quæ intereà
ſubducta eſt.
Enimverò quis non miretur neminem
ex tanta obijcientium turba rem fuiſſe expertum
adeò facilem; omneiſque exemplum in re ſimili
vſurpare, non quod ipſi probauerint, aut ab exper­
tis acceperint; ſed quòd aliunde ſic ſe habere, aut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index