Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 158 > >|
1locuſque ferietur procùl ad accaſum. Verumtamen
experimenta de colludentibus pilâ intra nauim à
ſimili ſumpta rem perſpicuè ſoluunt.
Loco enim
manus intellige fiſtulam; loco pilæ globum; loco
nauis Terram; loco aëris mundanum ſpatium; nihil
ſupererit laboris.
Enimverò animi gratiâ repete ex­
poſitum ſchema, & ſuppone AFK eſſe lineam in
11[Figure 11]
ſuperficie globi Telluris vnâ cum tota Tellure mo­
bilem, ſed pro tempore tamen, hoc eſt, dum globus
exploditur, reſpondentem parti immobilis ſpatij A
FK, eo modo, quo iam dictum eſt.
Suppone etiam
globum explodi ex puncto Terræ A ea tormenti vi,
vt peruenite poſſit ad F; & rurſus pari vi ex F, vt
peruenire poſſit ad A, etiam globo Terræ penitùs
quieſcente; dico, licet Terra moueatur, globum
vtrimque exploſum nihilo ſeciùs peruenturum ad
eadem ſuperficiei Terræ puncta, hoc eſt, heinc ad
F, illeinc ad A.
Nam ſit, proüt obijcitur, motus
Telluris tantus, quantus eſt globi proprius (vti eſſe
debet tantus circiter ſaltem, in veſtro parallelo) erit
quidem vis globi exploſi ex A in F geminata; ſic­
que ex A immobili ſpatij puncto perueniet in K
etiam immobile; at quia dum globus transferetur,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index