Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Table of figures

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1proinde eſt, quòd condones, ſi vt obſcurè ſolùm
conijcio, ita confuſè ſolùm balbutiam?
ſi nihil tan­
quam ratum, exploratúmque, & de quo dubitare
non liceat, diuendam, neque velim vnquam pręju­
dicium factum perſcrutantibus, excogitantibuſque
meliora?
Nullum non verſo lapidem, vt experiar, ſi
fortè quidpiam occurrat veriſimile; & cum ingenuè
profitear eſſe vbique anguſtias, videor mihi eſſe ex­
cuſatione non indignus, dum recantare ſemper pa­
ratus, illud interim profero, quod videatur præ
cæteris ſimilitudinem habere cum vero.
In hoc
negotio, cum videatur eſſe ſatis perſpicuum, non
poſſe vnum corpus attrahere aliud, niſi tranſmittat
aliquid, quo illud ad ſe pertrahat; ecquis eſt tamen
adeo ſolers, qui conijciat, aut explicet, cuiuſmodi
id ſit, quod magnes, quaſi organum, vt ferrum ad ſe
accerſat, tranſmittit?
Aſſerere fortè poſſemus, id
eſſe quaſi ſpeciem ſenſibilis rei, qua animal pellicitur;
at durum fortè nimis eſſet animam quandam cum
Thalete, ſiue in magnete ſiue in ferro ponere Cùm
verò poni ſaltem id debeat vt continuatum aliquid ex
magnete in ferrum vſque; quònam modo habere
poteſt harpagonis vim, ſi ex corpuſculis diſſociatis
conſtat?
ſi, cum emittitur, non vno extremo tene­
tur, ſed dimittitur?
ſi facta extremi alterius in anſu­
las ferri injectione, non ſubinde reducitur, ſed con­
tinenter impellitur & complura ſimilia non exiguæ
difficultatis?
Et admitte concurſus, complexuſque
corpuſculorum, cum Empedocle; adhibe vacui inter­
ceptionem cum Democrito, fugam cum Platone,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index