Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Table of figures

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1Permirumque eſt, ſi cubiculum ſit contiguum,
quod oſtiolo, rimuliſve cum camera communicet,
& clauſis feneſtris caminum ſolùm apertum habeat,
ſuccedere aërem ex illo in cameram, dum alius in­
tereà ſupernè, atque deforis in ipſius cubiculi cami­
num inducitur, cuius ductus ſi ſit anguſtior, & ſub­
jectus ignis igne camera inualidior, aër deſcendens
fumum repellet, cubiculumque fumo complebit.
Clarum eſt aliunde vt per hiemen ſedenti ad ignem
pedes antrorſum incaleſcant, ad calcem verò refri­
gerentur; impetente ſcilicet calcem ipſo aere frigido,
qui extrinſecus ad ignem contendit.
Conſidera
etiam quemadmodum ignis vehementius ardeat, ſi­
ligna, aut carbones crate ferrea ſuſtententur, quàm
ſi focario lapidi, cineribuſve inſiſtant: quia videlicet
poteſt aër ſeſe meliûs ſupponere, & inter abigendum
ſurſùm ignem, ligna, carboneſve perflare: vnde &
Chymicorum fornax, quàm flatuoſam vocant, non
aliis eget follibus, quàm aëre ſubter appellente, &
ſuperexſtanteis carbones validiſſimo flatu ventilante.
Atque ex his denique dico, eſſe quidem in Terra
motus rectos ſurſùm, & deorſùm; ſed illos eſſe par­
tium proprios (vt ſunt etiam propriæ grauitas, &
leuitas) non verò proprios totius Terræ, ipſique po­
tiùs tam grauitatis, quàm leuitatis experti, ſphæ­
ricáque formâ tornatæ, circularem motum aut com­
petere, aut non repugnare.
Rem declararem exem­
plo nauis, in qua qui aſcendunt, exſcenduntque, &
quæ attolluntur, deprimunturque omnia non ob­
ſtant, quò minùs nauis ſuum curſum eat; verum res

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index