Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
< >
page |< < of 158 > >|
1sùs deſcriberet; at dum proijcitur ſursùm à manu,
quæ ipſa intereà mouetur antrorsùm, efficitur, vt
manus neque omninô ſursùm, neque omninô antror­
sùm proijciat (videlicet motus antrorsùm, quo ab­
ripitur, deflectit illam à motu ſursùm, quo per ſe
moueretur) ſed inter vtrumque, ſeu obliquè proijciat;
ſicque projecta pila curuam lineam neceſſariò deſcri­
bat, cuius dimidium aſcendendo, & dimidium deſ­
cendendo perficiatur.
Et vis id pleniùs cognoſcere?
Iube currum conſiſtere, proijce pilam ſursùm, &,
ſigno priùs aurigæ dato, excedat currus, quam pri­
mùm projeceris; non recidet illa profectò in manum,
ſed longè à curru locum prætervecto; illeque idem,
qui è regione tui conſtiterit, deſcribentem videbit,
non arcum, ſed rectam, perpendicularemque li­
neam, propter motum ſursùm ſimplicem, incom­
poſitumque, & qui ſolius manus fuit proprius, ipſo
curru nihil conferente.
Profer deinde caput extra
currum, & deſignato in parte currus inferiore puncto
aliquo, quod in eadem linea perpendiculari cum
oculo tuo ſit; ac tum, tranſlato citatiſſimè curru,
admoue pilam ad oculum, ipſamque nulla facta vi
à manu dimitte; videbis pilam decidere ſecundum il­
lam lineam, atque idcircô caſus ille apparebit tibi
perpendicularis.
Non perinde porrô apparebit illi,
qui extra currum fuerit, & ad caſum attenderit: ob­
ſeruabit ſcilicet pilam quaſi ſemi-arcum, ſeu curuam
lineam deſcribere: quoniam quamuis manus non
imprimat illi motum ſibi proprium, imprimit tamen
motum, quem habet à curru, adeó vt præter mo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index