Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Table of figures

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1quem aliunde eſſe exquiſitè complanatum concipias
Si ſupponas enim te illi vel leuiculum imprimere
motum; intelliges ſanè hunc motum nun quam ceſſa­
turum, ſed globum reuolutum iri ſecundum totum
ambitum, ac reuolutione peracta reuolutum iterùm
iri, & conſequenter iterùm, & ita continuò perſeue­
raturum.
Cauſa porrô eſt, quoniam globus moueri
tantillum hoc modo non poteſt, quin centro exſi­
ſtente ſemper perpendiculari ad id punctum, quo glo­
bus contingit horizontale planum, tantum ſit molis
antè, quantum retrò, & pars anterior non poſſit
tendere deorſum, quin pars poſterior tendat ſurſum;
& illa ſemper hanc pertrahat, iſta ſemper illam pro­
pellat; adeò proinde, vt cùm nulla cauſa poſſit deor­
sùm adigere globum, quin quantum ex vna parte de­
primit, tantúndem eleuet ex alia, oporteat motum
ſemel impreſſum conſtare ſemper inter depreſſionem,
& eleuationem medium: atque idcircô vniformem,
inceſſantemque perſeuerare.
Accedit, quòd nulla ſit
cauſa, quamobrem ſuum curſum vel retardet vnquam,
vel acceleret, quatenus nunquam magis, vel minus à
centro terræ abſcedit, aut ad id accedit: neque cur
proinde vnquam debeat à motu ceſſare, quemadmo­
dum fieret, ſi ſupponeres ali quam in ſuperficie in æqua­
bilitatem.
Nam ſicubi decliuitas, & accliuitas foret,
acceleraret motum per locum decliuem, & retardaret
per accliuem: &, ſi tanta accliuitas eſſet, vt emergere
ſupra eam non poſſet, cogeretur recurrere, excurreque,
& poſt excurſus, recurſuſque aliquot conquieſcere
tandem in medio inter accliuitatem, & decliuitatem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index