Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 158 > >|
1motus tranſlatitius ipſam intereà antrorsùm abripiat.
Deinde fit, vt ſi proprius quidem fuerit velocior
tranſlatitio, tum pila non-nihil retrorsùm excurrat,
quaſi manu aliquantò magis retrorsùm, quàm an­
trorsùm promota.
Sin æquè velox fuerit, tum pila
neque retrorsùm, neque antrorsùm excurrat, ſed in
eodem loco conſiſtat, quaſi in neutram partem pro­
jecta, & ad perpendiculum cadens; quòd vno motu
alium compenſante, & neutro alterum ſuperante,
manus eo momento veluti immota cohæreat.
Si
denique fuerit minùs velox; tum pila ſequatur, &
antrorſum, ſeu in eandem tecum partem decurrat,
quaſi in illam magis acta motu tranſlatitio, quàm in
oppoſitam proprio.
Et vis ipſe rem ſpectare jucun­
diùs?
Iube hæc peragi ab alio; tu verò in medio per­
gulæ conſiſte è regione manus, qua ille pilam pro­
ijciet.
Tum illo ambulante, & antrorsùm, proijcien­
te, videbis manum vlteriùs, quam quieſcente pro­
moueri, & pilam proinde majore impetu emitti, mo­
uerique velociùs, & ferri vlteriùs.
Proijciente au­
tem retrorsùm, videbis manum nunc minus promo­
ueri, ſicque pilam ſegniùs eijci: nunc tantundem, ſic­
que pilam ad perpendiculum cadere; nunc non mo­
dò nihil promoueri, ſed antrorsùm quoque magis
pertrahi; ſicque pilam virum ambulantem ſequi.
Ad­
moneo autem, vt ad alium, dum experitur, attendas:
quia dum ipſemet experiris, adnotare minimè potes
velocitatis diſcrimina, ob motum tranſlatitium facta.
Quippe, quia tuus oculus eodem ſimùl motu tranſ­
fertur, obſeruare non poteſt motum, quo manus ſi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index