Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 158 > >|
1peruidebis eorum, de quibus ad Luillerium ſcripſe­
ram, experimentorum.
Ea ſanè ſunt, quæ ipſe quo­
que maxima ex parte peragere facillimè poſſis.
Vi­
delicet, cùm aliquando curru extra vrbem vehèris,
manum extra currum protende, & auriga juſſo in­
ſtigare equos, laxaréque habenas, proijce pilam di­
rectè ſurſum quantacúmque voles, aut poteris vi; &
illa haud-dubiè recidet in manum.
Cur recidat au­
tem, tibi explicabit, ſi quem juſſeris extra currum,
ac in via conſiſtere è regione tui, dum proijcies pi­
lam.
Ille enim videbit pilam non directè ſurſum ten­
dere, neque ad perpendiculum deinceps recidere;
ſed videbit illam tendere obliquè, & quaſi arcum,
ſeu lineam curuam in aëre deſcribere, cuius vnum
extremum ſit qua parte pilam proijcies, alterum qua
recipies pilam.
Quod autem tibi ipſi pila videatur
ſemper directè ſursùm, & ſecundum idem perpen­
diculum imminens; cauſa eſt, quia quantùm illa an­
trorsùm procedit, deflexum iter peragens, tantun­
dem tu quoque antrorsùm proueheris, adeò vt illi
ſemper ſubijciaris, ipſaque eſſe ſemper appareat in
eodem perpendiculo.
Cauſa verò cur motus pilæ à
rectitudine deflectatur, & curuam ſequatur, deſcri­
batve lineam, illius compoſitio eſt, quatenus ex
duplici vi motrice originem habet.
Nam ſi pila non
projecta ſursùm detineretur ſolùm in manu, pro­
moueretur ſolùm antrorsùm, videlicet ad motum
currus, ac lineam rectam deſcriberet: ſi verò quieſ­
cente curru proijceretur directè ſursùm, tunc non­
niſi ſursùm, deorsùmque moueretur, ac rectam rur-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index