Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 158 > >|
1tium, ſiue perpendicularis, aliqua eſſe poſſit
cauſa ſeu impellens, ſeu attrahens, ſeu po­
tiùs impellens, & attrahens ſimùl.
Ac impel­
lens quidem; ſi aliqua ſit, ea non videtur eſſe poſſe
alia, quàm aer ſupernè incumbens, & à tergo in­
ſtans.
Nullum certè eſſe videtur argumentum alte­
rius: nam & quamuis ſupremæ aeris regioni ſaper­
exſtruas, vel ſphæram igneam, vel auram ætheream,
quæ à cælorum regionibus, motibuſve cohibita aërem
ipſum circumquáque inter ſe, & terram cohibeat; id
tamen nihil aliud efficiet, quàm vt aer ſuperne preſſus
premat ſupernè lapidem; ſicque aer erit ſemper cauſa,
ſaltem proxima lapidem impellens.
Aerem porrô eſſe
poſſe impellentem lapidis cauſam, non diffitebitur ſal­
tem Ariſtoteles, qui dum res proiectæ à motore ſejun­
ctæ ſunt, moueri eas vult ab aere ſolo, qui motus à
proijciente, alium porrô moueat, à quo alius rursùm
moueatur, quovſque impetu ſenſim debilitato, mo­
tus tandem ceſſet, & quies ſequatur.
Quoniam verò
dicere Ariſtoteles non poteſt; ecquidnam ipſum im­
petum frangat, præter aerem occurrentem, qui aeri
procedenti, proiectûmque pellenti continuò reſiſtat;
an non proinde fatebitur aerem ſupernè incumben­
tem, qua vi poteſt reſiſtere projecto ſurſùm lapidi,
poſſe cum deinceps trudere deorſùm?
Quamcumque
vim ſanè manus lapidi, aerive imprimat, ſuperior
eſſe aer videtur, qui & tendenti ſurſùm lapidi con­
tinenter reſiſtat, & vim continenter in ipſum faciens,
impetum a manu impreſſum continuò refringat; do­
nec ſuperato toto impetu, ipſe ſemper incumbens,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index