Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 158 > >|
1nullum eſſe corpus adeò ſolidum, quod non ſit in­
numeris poris, meatuliſque peruium; quanquam per
illos corpuſcula cuiuſcumque generis traijci non poſ­
ſint.
Scilicet corpuſcula olei corpora peruadunt,
quæ corpuſcula aquæ penetrare non poſſunt; &, ſi
accipias vas terreum optimè illitum, id quidem ne­
que aquæ, neque olei penetrabunt corpuſcula; ſed
penetrabunt tamen corpuſcula ſalis, atque adeò vias
ſibi patulas, quæ aliis ſuerant cæcæ, imperviæque,
reperient.
Sic corpuſcula iſta non tranſeunt per vi­
trum, per quod tranſeunt tamen corpuſcula lucis,
& aliunde tamen corpuſcula lucis ea non pertran­
ſeunt, quæ corpuſcula aquæ, olei, ſalis.
Quippe
niſi proportio ſit magnitudinis, & figuræ inter mea­
tulos, & corpuſcula, quæ non poſſunt non eſſe in­
ter ſe & inæqualis craſſitudinis, & diuerſimodè figu­
rata, fieri pertranſitio non poteſt.
Itaque mirum non
eſt, ſi magnetis corpuſcula meatulos ſubeant, per­
uadantque, per quos alia non traijciuntur, cùm ea
præſertim ſubtilitate eſſe valeant, vt in paucos, aut
etiam nullos non ſatis patulos incurrant.
XIV. Verùm vbi conceſſum fuerit corpuſcula
quædam ex magnete procedere, quæ ferrum ad ip­
ſum pelliciant; intelligi-ne tamen poteſt, aut qua
formâ ſint, vt attractionis organa fiant; aut quomo­
do, quave ratione attractio per illa poſſit peragi?
Heic ſanè pręſertìm conjectandum eſt, cùm non mo­
do difficile, ſed impoſſibile etiam ſit agnoſcere ger­
manum modum, quo intima rerum natura admira­
bileis illas ſuas operationes exſequitur.
An-non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index