Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 158 > >|
1terit, quæ motus initium in lapide faciat. Concipe
denique reſtitui aërem ſimùl cum effluuio; & per­
uidebis lapidem poſſe adhûc à quieſcendo deſiſte­
re, ac verſus Terram allici, quòd tametſi aër inferior
(ſeu qui ſub ipſo) nonnihil reſiſtat, propter qualem­
cúmque corpulentiam; nihilo minùs vis attractrix tan­
ta eſſe valeat, quæ & ciendo lapidi, & ſuperandæ
aëris reſiſtentiæ ſufficiat.
Igitur cauſa hæc attrahens
habere poteſt vnde id ſuppleat, quod viſum eſt im­
pellenti deeſſe.
Secundò, ſi id repetas, quod di­
ctum eſt de lapide in ſpatiis illis imaginariis, ſeu in
inani conſtituto; concipis iam, ſi cauſa quæpiam le­
uiculo ictu eum pellat, fore vt moueatur æquabili
planè, ac perpetuo motu, niſi obex occurrerit.
Concipe deinde, cùm ita mouetur, pelli ictu con­
ſimili; tunc quia motus præcedens non deſtruetur,
coïbunt duo motus in vnum, qui ſit priore velocior
duplò, quique pari modo ſit futurus ex ſe æquabi­
lis, atque perpetuus.
Concipe rurſùs pelli tertio, &
conſimili ictu; tunc quia prior motus ex duobus
quaſi gradibus compoſitus perſeuerabit, fiet coa­
litio noui motus ſeu gradus; ſiue erit deinceps mo­
tus, qui ſit triplò velocior primo.
Concipe poſteà
pelli quarto, pelli quinto, & aliis; agnoſceſque fore,
vt velocitas tantùm, ac tandiu incrementum accipiat,
quantùm, & quandiù ictus repetentur.
Niſi facilè d
concipias, conſtitue exquiſitum globum ſupra ex­
quiſitam, libellatámque planitiem, & leui primum
ictu eum impelle; deprehendes moueri ipſum peni­
tùs æquabiliter.
Impelle alio pari ictu; deprehendes

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index