Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 158 > >|
1debere ſe habere ſint rati? Siquidem ex iis, quæ de­
ducta ſunt, manifeſtum eſt poſſe omninô Coperni­
canos tale exemplum retorquere, atque adeò ar­
gumentari, tam poſſe lapidem in eundem Terræ
locum recidere, quàm ſagittam in eandem pup­
pim.
II. Sufficere poſſet ad hoc demonſtrandum
quod inſcripſi Schema ſuperioribus
ad illud importunè reuocem, ſubijcere heic
iſtud præſtat.
Eſto exempli gratiâ Turris AB, è
9[Figure 9]
cuius pede proijciatur ſurſùm lapis ad vſque faſti­
gium B, & donec lapis eſt in aëre, ſupponatur
moueri Terra verſus parteis orientaleis CDEFG
HIK; turris profectò vnà mouebitur: putas verò
lapis deſeretur à turri?
Deſereretur ſanè, ſi is,
qui proijcit, non inhæreret ipſi Terræ; eodem
modo, quo ſi quis extra nauim conſiſtens lapidem
ſurſùm proijciat, dum malus è regione tranſit;
talis quippe lapis non ſequetur malum, ſed ab il­
lo deſeretur.
At quemadmodum ſi naui inhæreat,
qui lapidem ſurſùm ſecundum malum proijcit, tunc
lapis malum ſequitur, neque ab illo deſeritur; ita
quia Terræ inhæret qui lapidem ſurſùm ſecundum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index