Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 158 > >|
1mùl agitur, quique vnus idemque eſt, atque idcircô pro
non motu, ſeu, quod idem eſt, pro quiete re putatur: at­
tendit verò ſolùm ad motiones alias, quas manus in­
tereà ob flexilitatem exſerere poteſt.
Ex quo capite eſt,
vt pila antrorſùm à te inter ambulandum projecta non
videatur ire velociùs, quàm proiecta inter quieſcen­
dum; quia videlicet quantum motus corporis totius
pilam promouet, tantundem etiam promouet oculum,
ipſeque adeò oculus, tantundem ex motu pilæ nó agnoſcit.
Ill. An Paradoxum heic interjiciam, occaſione experi­
menti, quod ab iſto loco alienum non ſit?
Deambula
bracchiis paſſis, liberéque pendentibus; ea prorſùm,
rurſumque ſponte mouebuntur; & vbi paſſu tantiſper
grandi, animatóque inceſſeris, tum ſenſibiliùs antè,
ac ponè, reſpectu trunci corporis fient.
Habe intereà
pilam ad manum, quam ſine vlla contentione manus,
bracchiive dimittas; ac tum, ſi dimiſeris quidem, dum
manus anteriùs contendet, non anterius modò moue­
bitur, ſed duplò etiam celeriùs mouebitur, quàm cor­
poris truncus.
Sin dum manus poſteriùs fiet, neutram
in partem mouebitur, ſed ad perpendiculum ſemper
cadet.
Id mirabile: ſed nihilominùs Paradoxum penes
cauſam eſt, quæ videbitur tibi mirabilior.
An non pu-
tas enim bracchia ire, ac redire, & manus extremas, vt
aliquod ſpatium antrorſùm conficiunt, ita retrorſùm
conficere?
Et dico tamen, Bracchia numquam redire,
flective retrorſùm: ac manus extremas, quanto tempo­
re videntur ſpatium retrò conficere, tanto conſiſtere
immotas.
Admirationem vt eximam, velim primùm
vt deambulando incedas iuxta parietem, quem ſecun-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index