Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
< >
page |< < of 158 > >|
1profundior quæ repellat (appellabunt mechanici il­
lam hypomoclium, hanc onus, vt & rem ipſam flexi­
lem, vectem.) Neque obſtat, quòd in allato bacilli
exemplo ictus imprimatur, heic deflexionis tenor ſit;
ſiquidem hic tenor nihil aliud eſt, quàm ſeries quæ­
dam continua ictuum, quorum vltimus ille eſt, ad
quem immediatè ſequitur reflexio.
Neque obſtat
rurſus, quòd bacillus rigidus ſit, cùm de re flexili aga­
tur; nam in flexili quoque re debet eſſe rigiditas, non
omnimoda quidem, ſed aliqua tamen; hoc eſt com­
pactio, & firmitudo, quæ quò fuerit maior, eò ſit ve­
hementior futura reflexio; cùm &, ſi nulla fuerit, nul­
la ſit reflexio futura.
Quòd ſi plærúmque plures re­
flexiones, ſeu itus, redituſque fiant; cauſa manifeſta
videtur, quòd ad parteis continentis oppoſitas, oppo­
ſita quaſi hypomoclia, & onera fiant, quæ vices per­
mutent; vt vices permutant duo parietes oppoſiti, in
quorum vnum pilam ita adigis, vt ex illo repercutia­
tur in alium, à quo pari modo in priorem reſiliat.
Addo in re deflexa tam ſecundum concauam, quàm
ſecundum convexam partem fieri continüam quan­
dam ſeriem hypomocliorum, & onerum, à quibus
compreſſio, & repreſſio fiat.
Addo eandem rem ſe­
cundum partem concauam variè corrugari, ſecun­
dum convexam variè hiſcere; & ad illam particulas
quaſdam ſuperficialeis adigi introrsùm; ad iſtam quaſ­
dam interiores in ſuperficiem exprimi: ſicque, dum
aſſidua deflexione altera ſuperficies contrahitur, alte­
ra ampliatur, fieri curuitatem.
Adderem alia; ſed hæc
nimis.
Vale iterùm.
FINIS.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index