Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 158 > >|
1intelligatur eſſe debere placidus, atque vniformis,
& nihil minùs, quàm ad deſtructionem eius corpo­
ris, quod attinet, tendens.
X. Non repeto heic, quemadmodum lapis à
vertice mali, dum nauis mouetur, apparenter ſolùm
ſecundum perpendiculum cadat, reipſâ verò obliquè
per eam, quam deſcripſimus lineam; innüo duntaxat
lapidem non ſponte moueri, quia mouetur vi à ma­
nu impreſſa ex tranſlatione manus à naui, cui vnà
cum malo inſiſtit.
Atque id quidem ſeu manus in
faſtigio mali conſiſtens lapidem dimittat, ſeu lapis
ex radice mali projectus, vbi peruenerit ad ſummum,
poſteà recidat; vt proinde intelligas poſſe vel ex hoc
capite motum lapidis decidentis, recidentiſve dici
violentum.
Dices, cùm hic obliquus motus miſtus,
ſeu compoſitus ſit ex perpendiculari, & horizontali;
id quidem, quod eſt ex horizontali, exiſtimari poſſe
violentum, at quod ex perpendiculari, id ſaltem eſſe
naturale.
Nam quòd lapis quidem ſursùm projectus,
& nihilominùs obliquè incedens, ſecundum vtrum­
que violentus ſit, videri perſpicuum: quoniam vtriuſ­
que cauſa externa, impellenſque eſt, illius nempe
ipſa vis nauis, huius verò vis manus propria: at quod
deorsùm dimiſſus, & obliquè nihilominùs incedens,
ſecundum vtrumque violentus ſit, non poſſe perin­
de eſſe in confeſſo: quippe horizontalis quidem cau­
ſa ſimiliter externa, impellenſque, vis nauis eſt; ſed
perpendicularis cauſa non eſt perinde vis propria
manus.
Quare & neceſſe videri lapidem eo motu
moueri ab interno principio: eſſéque proinde eum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index