Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 158 > >|
1eſſe virtute naturæ non poſſunt, efficiatur, vt plu­
ribus corporibus ſimùl repetitis, attractiſque à Ter­
ra, ea, quæ terrena magis fuerint, propiùs admoue­
antur, quæ minùs remotiùs conſiſtant; & vbi con­
tigerit iſta illorum locum, ſeu majorem terræ vici­
niam occupare, tum illis accedentibus, ab iis expel­
lantur, coganturque ſecedere, & tendere ſursùm;
ex quo illa grauia, hæc leuia dicuntur, vt fortè
occurret dicendum inferiùs.
Heic ſolùm dico, de­
fendi poſſe ineſſe Terræ magneticam vim, quam cir­
cumquáque diffundat, quáque ſui parteis conjunctas
contineat, & ſejunctas ad ſe reducat, eo modo, quo
magnes fragmenta, ſeu parteis magnetis, atque
etiam ferri (quod magnetica quædam proles eſt, vt
fit ex fodinis perſpicuum) & junctas cohibet, & cor­
ripit ſejunctas.
Addere poſſem globum hunc Terræ
nihil eſſe aliud, quàm grandem magnetem, vel eo
argumento, quòd magnes parua terra ſit, & à Gil­
berto proptereà μικρογνὴ vocetur; cùm nempe vtri­
que ſui ſint poli, ſuus axis, ſuus æquator, ſui me­
ridiani, ſui paralleli; cùm ſepoſita alteratione qua­
rumdam Terræ partium in ipſa eius ſuperficie, cæ­
teræ habeant magneticam, ſeu ferri ipſius attractri­
cem vim, licet quædam manifeſtiorem, quædam
obſcuriorem ſortiantur, vti argilla, lateres, alia: cùm
magnes eas ſui parteis conuertat ad polos, quas in
minora (ſeu dum Terræ inhęreret) conuerſas ad po­
los pręhabuerit: cùm ille proinde argumentetur præ­
ter hanc Terræ quaſi cruſtam, non multas orgyiarum
centurias infra ſuperficiem, protenſam, reliquum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index