Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 158 > >|
1in pauimentum impacta ex illo reſiliat. Sin demùm
talia corpora ſint, cuiuſmodi ventus, ignea trajectio,
&c.
tum quoque & motus ille generalis imprimitur
ipſis in ea Terræ parte, è qua prodeunt; & qui pro­
prius prætereà motus ipſis competit, perinde cum
illo cohæret, ac cohærent motus projectorum, vo­
lucrum, aliorum; cùm & ventus antecedens à ſuc­
cedente propellatur, & ignis in pabulum agens illum
ſua vi pellat, & ob cohæſionem ſequatur; & vtrique
aër partìm ſuſtentaculo, partim obſtaculo eſſe poſſit;
atque adeò cauſa deflexionis, reſilitionis, & ſimi­
lium.
IV. Scrupulus fortè ſupererit ex eo, quod dixi pa­
rabolicam lineam à corporibus projectis deſcriptam
accipiendam eſſe in ſpatio mundano, non in aere: &
cùm vnum eius extremum ſupponatur ad pedem tur­
ris, vnde lapis proijcitur, aliud eſſe accipiendum in
alio puncto horizontalis lineæ, in quod lapis decidit:
quaſi aut horizon non ſit deſcribendus in ipſa Terræ
ſuperficie; aut punctum, in quod lapis recidit, non
ſit illud idem id hac ſuperficie, è quo lapis fuit pro­
jectus.
Verùm non erit tibi imprimis difficile ima­
ginari aliud eſſe aërem, aliud ſpatium in quo eſt
aër.
Nam aër corpus mobile eſt: ſpatium incor­
poreus, & immobilis locus.
Tu, verbi cauſâ, intra
muſæum, ſpatium quoddam occupas, & tantùm qui­
dem, quantus es ipſe, etiam cum tuis veſtibus.
Cùm
autem vno, aut altero paſſu ab illo recedis; non
illud te ſequitur, ſed ab aëre confluente occupatur.
Reponatur in eo trabs; pelletur aer, ſed non pelletur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index