Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 360 > >|
1abducit vnà cum corpore ipſius proiectoris in latus, ſiue ſecun­
dum horizontem.
Et quoniam Author dixerat, Vim im­
pellentem mobile ſursùm, non modò non deſtrui, ſed
ne vlla quidem ratione imminui à vi depellente in la­
tus (quippe lapis ille neque minùs peruenit aliùm, quàm ſi
pari vi, naui quieſcente, proiiceretur à manu: vti neque mi­
nùs in latus, quàm ſi immota manu veheretur ſolo motu nauis)
Idcircò R. P. iſtud improbans, obiicit, quod eſſe apud peritos
Effatum ait, Mobile quodcumque duobus motibus in
diuerſas parteis actis, tantò ſegniùs deferri in vnum
terminum, quantò fortiùs in alterum tendit. Sed cùm
hoc eſſe poßit verum, donec mobili iam ſeparato à motore ſu­
peruenit vis, quæ ipſum deflectat: falſum eſt tamen, ſi nihil
noui à proiectore vſque interueniat, in quo & vis ipſius pro­
pria, & vis corporis ipſum transferentis in vnam coïerint, quæ
tantùm ſit alterutrâ fortior, quantùm altera fortis eſt; vt in
exemplo allato conſtat, in quo quicquid eſt motus ſurſum, à ma­
nu est; quicquid motus prorsùm, à naui; & quod deeſt virtuti
manus propriæ ad proiiciendum non minus altum ſecundum li­
neam curuam, quàm ſecundum rectam, ſuppletur à vi tranſ­
latitia nauis; vti & quod deest naui ad adigendum non mi­
nus prorſum ſecundum curua, quàm ſecundum rectam,
ſuppletur à vi proiectitia manus.
Habentur & alia de Ex­
perimentis. A p.
228. in 235.
ART. V. VI. VII. Poſſe varias Sectas
veritatis ſtudio tentari: ac, Poſſe animalis inceſ­
ſum præ ſaltatione; & globi volutionem præ
adactione, dici naturalem.
Quòd Author explicando cauſſas commemoratorum Ex­
perimentorum
, ſequutus fuerit alia quædam, quàm Ariſtotelea,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index