Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 360 > >|
1Quî enim fieri poteſt, inquies, vt Stella viſibilis fiat ſub
tantulo angulo, qui maior non ſit ſextante vnius ſe­
cundi?
Sed vide, quæſo, vt non dicam eſſe eam Stellam
viſibilem ſub huiuſmodi angulo: verùm eam Stellam,
quæ viſibilis eſt ſub angulo ſemiſſis minuti, ſiue trigin­
ta ſecundorum, comprehenſa nempe circumradiatione,
non habere diametrum veram, circum-radiationeve ſpo­
liatam, ſextante ſecundi maiorem.
At hoc ipſum quo­
que eſt, inquies, quod omni figmento eſt maius, tam
minutulum punctulum ita poſſe circum-radiare, vt fu­
turum aliàs planè inconſpicuum, effici viſibile poſſit.
Verùm, quid res ſit, vt percipi poſſit: eſto candelæ flam­
mula craſſitudinis ſemidigitalis; ea poterit nocte ob­
ſcura ſpectari à tribus paſſuum millibus.
Fac verò an­
gulum, ſub quo viſibilis efficietur, non eſſe dimidio
minuti maiorem, ita vt flammula appareat, quaſi ma­
gnitudinis ſextæ Stella; quæſo te, quantus angulus erit,
qui ab ipſius flammulæ vera diametro ſubtendetur?
Profecto vix maior ſemiſſe ſecundi. Cùm in tribus
enim paſſuum millibus ſint trecenta, & ſexaginta ſe­
midigitorum millia: ſi, vt hic numerus ſe habet ad
vnum, ita centum millia, ſeu radium feceris ad aliud;
procreabuntur ſolum quinque decima octaua vnius,
ſeu tangens ſeptuncis vnius ſecundi.
Et minüe, ſi ve­
lis, diſtantiam ad ipſum vſque dimidium, vt ſi putes
eam flammulam videri dumtaxat à ſeſqui milliari; tum
vera eius diameter angulum ſubtendet ſecundo vix
vno maiorem.
An credidiſſes punctulum, quale eſt
vnicum ſecundum, aut ſecundi etiam dimidium, ita
poſſe circum radiare, vt videri ſub angulo triginta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index