Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1ſecundorum poſſet? Iam igitur, cùm æquum ſit re­
putare lucem Stellarum ſuperare ſua puritate, ſuóque
ſplendore lucem flammulæ, fuligini craſſæ, fumove
commiſtæ, multis vicibus: poſtulo dumtaxat, vt ſuperet
ter, ſi putes flammulam videri, quæ ſit angulo dimidij
ſecundi; aut ſexies, ſi putes eam ſolùm, quæ ſit ſecundi
integri.
Nempe exinde efficietur, vt Stella viſibilis ſit,
quæ vera diametro ſubtendet non angulum modò
vnius ſecundi, ſed angulum etiam ſextantis ſecundi.
Iſta
vberius non proſequor; ne cauſſeris non poſſe me meis
figmentis facere finem.
Adnoto tamen; cùm ex iam
dictis, Stella magnitudinis ſextæ eſſe non debeat Sole
maior; ecquid-nam dicturus de figmento fuiſſes, ſi
propoſuiſſem cum Landſbergio Stellam magnitudinis
ſextæ eſſe vicies quinquies ipſo Orbe magno maiorem?
Et ille tamen viſus eſt ſibi ex certis principiis demon­
ſtraſſe omnia: quanquam illud ſaltem non cauit, quod
circum-radiatio imponit circa magnitudinem veram:
quodque proinde diameter vna Stellæ magnitudinis
ſextæ eſt longè minor quinque ſecundis, ſecùs quàm
ab illo ſuppoſitmu eſt.
Hûc accommodari non potuiſſe cauſſam quæ redditur vulgò,
quare flammæ noctu maiores appareant.
XXXVIII. Ad te vt redeam, poſtquàm præmiſiſti,
non probare me commodè figmentum exemplo candelæ, ſic
pergis, Quæcùmque enim cauſſa ſit, cur flamma candelæ, ad
certam præſertim diſtantiam, ſemper auctior appareat: ſatis
certè tibi conſtat Lunam, ac Martem, ipſumque etiam Solem,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index