Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1motu, accelerari pergat ab I, in L, ſed per parteis in­
tegri diei: quæſo, dices ne huiuſmodi accelerationem
eſſe vn formem?
Et ecce ea tamen futura eſt continens;
ac ipſi gradus velocitatis repræſentati iuxta te paralle­
lis ED, GF, IH, LK, cum interceptis omnibus, ha­
bituri ſunt inter ſe, eandem rationem, quam ipſæ par­
tes ſpati, repræ entatæ iuxta te partibus lineæ AC.
Quòd ſi id reputes abſurdum; abſurdum quoque vi­
deri debet metiri accelerationem, ac vniformem po­
tiſſimùm, penes ſpatium, non penes tempus: atque
idcircò lineam AC comparatam ad eas parallelas pro
velocitatibus habitas, non pro tempore, ſed pro ſpatio
habere.
Enim verò, vt expreſſiùs dicam quamobrem lineæ
DE, FG, & parallelæ cæteræ accipi non poſſint pro
gradibus velocitatis, ſi partes lineæ AC accipiantur pro
ſpatij, non pro temporis partibus, ac ſimul inſinuem
quid diſcriminis circa repræſentationem per eandem
figuram, inter vtramque hypotheſin ſit, rem ecce
paucis ita deduco.
Si DE ſit velocitatis gradus, qui per
additamenta continua à puncto A ſecundum trian­
gulum ADC, acquiſitus ſit, dum mobile AE percur­
rit; quæro quî euadat hic gradus, vbi deinceps mobi­
le pergendo decurrit EG?
An peniſſe illum dicemus?
Non ſane: quoniam alioquin mobili perueniente ex
A in G non reperiretur acquiſitus in G, niſi vnus velo­
citatis gradus; quatenus etiam per te, ſeu ex vulgari de­
finitione, additamenta ex E in G æqualia ſunt addita­
mentis ex A in E, nec poteſt proinde ab vſque E ac­
quiſitus eſſe, niſi gradus vnus, v. c. FP æqualis ipſi DE

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index