Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1
At concludere ſimùl debes, aut in ipſa Scientiæ
voce hæreſcendum; aut ſi ipſi non licuit vocem vſurpare,
cùm ſe nouam ſcientiam inuchere profeſſus eſt; licere
adhûc minùs tibi, qui illam Pſeudo-ſcientiam vocans,
profiteris te veram, ac certam in eius locum ſubſti­
tuere; quatenus tradita ab illo experimentis innititur,
quæ nullius hactenus falſitatis conuicta ſint; tua iis
ſuffulcitur, quæ conuicta ſint nullius eſſe veritatis.
Quæ verò de Libro Torricellij posteà adiungis (etſi ea non
viderim) partim vera, partim falſa, aut ſaltem incerta eſſe
non dubito.
Duas certè eius Propoſitiones primas ego quo­
que de globis euidenter demonstro; at quomodo ex prioribus
illis duabus Propoſitionibus poſteriores inferantur, ſatis non
video, niſi Galilei principia ſupponantur. Cùm enim globi
pondere æquales E, &
41[Figure 41]
F planis AC, & CD
(vel CB) inſiſtentes,
momenta ad deſcenſum
retineant in reciproca,
& permutata ratione planorum, ob eamque cauſſam momen­
ta ipſius E, ſint ad momenta ipſius F, vt CB (ſiue CD) ad
CA; non apparet vnde euidenter concludi poßit E, qui pau­
cioribus momentis deorſum voluitur, & magis à motu perpen­
diculari diſtrahitur, eundem nihilominus gradum velocitatis
acquirere in A, quem globus F in B acquiſierit. Nam quod
ais tarditatem motus spatij longitudine compenſari, conie­
ctando quidem aſſeris; at (quod ad Poſtulati per ſe, & ex
terminis minimè euidentis neceſſarium eſſet) nulla id ratione
demonstras.
Quod de Propoſitionibus Torricellij ais, cognoſces

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index