Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
[Figure 51]
[Figure 52]
< >
page |< < of 360 > >|
1vera, & neceſſaria ſit; in motu tamen accelerato minime
neceſſaria eſt, & non vno modo tantum, ſed pluribus in­
telligi potest, quo modo velocitates ſint inter ſe, vt emenſa
ſpatia: licet eadem ſpatia neque eodem, neque æquali tem­
pore percurrantur.
Pergis autem, Vt, ſi graue deſcen-
dens per AB tempus quodcumque inſumat, putà qua­
11[Figure 11]
drantem; ac deinde BC ipſi AB æquale, dimidio
quadrante percurrat; quis neget in C duplam ha­
beri velocitatem eius, quæ fuit in B? & tamen
idem graue totam AC, & dimidium eius AB
non percurreret.
Et hæc eſt quidem tota tua ad
conuincendum paralogiſmi Galileum proba­
tio, ob quam continenter hæc verba ſubiun­
gis: Aſſumptio igitur Galilei falſa eſt, & tota eius
ratiocinatio merus Paralogiſmus id óque nullo modo, vt ipſe
gloriatur communem, ſanioremque aliorum ſenſum erroris
reuincit, qui in naturali grauium deſcenſu volunt æqualibus
spatijs æqualia velocitatis momenta acquiri.
An verò pa­
tietur tua bonitas, ſi dicam poſſe cuipiam videri, eſſe
te potiùs, qui hoc loco incidas in paralogiſmum?
Ni­
mirum videris ſic argumentari, vt id, quod contro­
uertitur, aſſumas pro principio, dum nihil aliud, quàm
ſupponis ſpatium AB, percurri duplo temporis, quo
ſpatium BC; & velocitatem in C, eſſe duplam eius,
quæ fuit in B; quæ ipſa tamen eſt controuerſia.
Et
cùm ſoluenda eſſet ratio, qua conficitur fore, vt AC
percurratur eodem, aut æquali tempore, quo ſpatium
AB, nihil aliud, quam concluſionem negas, fore di­
cendo, vt idem graue totam AC, & dimidium eius
AB eodem tempore non percurreret.
Teneri certè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index