Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 360 > >|
1agitur ſolùm de progreſſione Geometrica, quam ge­
neralem cùm ſtatuas, incipere vndelibet licet, & nullo
quidem ex puncto magis ſecundum naturam, quàm
ex puncto A.
Dic enim, amabò, ſi quiſpiam pernoſſe
rationem exoptet, qua decidens graue progrediatur
ab A in B, & tu oſtenſurus ita exordiaris, Vt NC ad
CD, ita CD ad DF, &c.
putas te illi facturum
ſatis, ac tibi obiectum non iri quæſtionem eſſe, non
de progreſſu ab N ſolùm, ſed de progreſſu ab vſque
A, de quo ſi nolles dicere, nihil dicere foret præſtabi­
lius?
Patere quin etiam, vt rogitem te, quî ea expedi­
re, quæ à te deinceps ſubiunguntur, valeas?
Compa­
rans enim tempora, quibus partes omnes primum ſe­
quentes percurruntur, cum temporibus, quibus vis
fragmenta poſterioris illius dimidij ſigillatim ſumpta
percurri, iſthæc habes verba, Sic tempus, quo primi in­
terualli media pars inferior abſoluitur, & quo duæ ſequen­
tes partes, nempe 3, & 4, ſigillatim tranſcurrerentur;
itemque illud, quo quatuor ſequentes 5, 6, 7, & 8, vel
ſequentes octo 9, 10, 11, 12, 13, 14, 15, & 16, aut cæ­
teræ conſequenter, ſeorſim tamen, & ſucceßiuè abſolueren­
tur.
Quæſo te verò, quî id fieri, quod hac ratione
deducis valeat?
Aſſume enim integrum tempus, quod­
cúmque volueris, vt ad illud referas quaſcúmque heic
enumeras parteis, & peruidebis ratio-ne dupla id ip­
ſum, quod moliris, abſoluat.
Eſto v. c. tempus per
AC triginta ſex, vt triens, ſeu tempus, quod tribuis
poſteriori dimidio, quodque primum facis, ſit duode­
cim; cùm ſubinde ſpatium æquale dimidio, cui debi­
tum ſit tempus 6. ideò duplices, vt pro ſecundo ſpatio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index