Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 360 > >|
1inter experiundum applicari diuerſis ſeorſim lineis
debeant, ne inter mouendum ſeſe interturbent: om­
neis tamen ſchemate vno repræſentari nihil prohibet.
Ducantur heinc inde duæ lineæ angulum ſtatuentes
in A, qui à perpendiculo biſecctur, ſintque v. c. IA,
KA; & centro A; agantur inter illas arcus CD ad pri­
mum
pedem, EF ad quartum, GH ad nonum IK ad
ſextum-decimum; qui ſimiles proinde erunt, pares
videlicet portiones ſuotum cuiuſque circulorum eo­
dem angulo menſuratæ.
Ducantur & ſubtenſæ ar­
cuum; & adnotentur quaſi ſagittæ, ſeu appellati ſinus
verſi, lineæ nimirùm LM, NO, PQ, RB; cùm
ſint altitudines, quibus globi delabuntur ex linea AI
(vbi ad illam abducti, ex ea dimittuntur) in ipſum
perpendiculum; primus putà ex C in M, ſecundus
ex E in O, tertius ex G in Q, quartus ex I in B.
Abducantur proinde globi ad memoratam lineam
AI, vt ſuas, exinde dimiſſi, vibrationes peragant, ad
lineam AK, aut quam-proximè terminandas.
Nam &
quamuis quilibet globus, ſeu longiùs, ſeu breuiùs di­
miſſus, & ſeu moueri incipiat, ſeu deſinat, vibrationes
omneis æqui-temporaneas ſortiatur, temporibuſve
paribus perficiat; proportio tamen ſemper eſt, quoties
ſub æquali, eodemue angulo accipiuntur.
Dimittan­
tur & globi ſimul, ac peruenire concipiantur ad vſ­
que perpendiculum.
Quoniam tunc vt filum AO
quadruplum eſt fili AM, & filum AQ nonuplum,
filum AB ſexdecuplum; ita altitudo NO dupla eſt
altitudinis LM, & altitudo PQ nonupla, altitudo
RB ſexdecupla; quo pacto interuallum quoque per-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index