Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 360 > >|
1Galilei ſcientiam falſitatis conuinceres, tuam tan­
quam veram ſubſtitueres iure: at res potius ita ſe ha­
bet, meo quidem iudicio, vt Galileanam confirmare,
euertere tuam omninò videatur.
Ecquid-nam verò,
inquies, Tu igitur meus amicus mihi referenti non
credis; ac virum me habes malæ fidei, dum hæres, id­
ne verum ſit, quod ipſe me fuiſſe expertum enarro?
Abſit hoc à me, optime virorum, qui habeo te po­
tiùs plenum fidei, & ſummo candore, finceriſſima­
que ſinceritate viſa narrantem.
Sed patietur ſanè
ſinceritas tua, vt, quod ſupereſt, ſi quid erroneum
videbitur, culpam coniiciam aut in quidpiam non
ſatis fortè animaduerſum, vt omnes ſumus homines;
aut, ſi malis, etiam in illos, quorum operâ vſus fueris,
quibuſve referentibus cenſueris pro tua bonitate non
eſſe negandum aſſenſum.
Itaque cùm tua verba
relegens, deprehendam te nihil aliud tibi, tanquam
obſeruatum à te vindicare; quàm illud, quod iam re­
tuli, Expertus ſum ego globum plumbeum vnius vnciæ ex
altitudine ſex pedum, ſiue diametrorum centum quatuorde­
cim cadentem, vncias totidem vltra æquilibrium, hoc eſt li­
bras ſeptem, & vncias treis in altera lance impoſitas ſuo
impetu eleuaſſe.
Itemque illud, quod poſteà impedi­
menta memorans, Propria, inquis, experientia ipſe
edoctus ſum, qui adhibita omni induſtria globum vnius vn­
ciæ ex altitudine ſex pedum in lancem ſubiectam, viginti
quinque, aut triginta vicibus dimittens, ter ſolùm centrum
attingere, & pondus perfectè attollere potui. Cùm, in­
quam, ita deprehendam, non cauſor tuam fidem,
quam cum perſuaſione aliqua non vera (re familiari

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index