Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 360 > >|
1ſatus es in Galileo Paralogiſmum. Nam ſi vt AE ad;
AC ita DE ad IC; ergo vt DE tempus ad IC tempus,
ita AE tempus ad AC tempus; atqui tempus DE per
te eſt æquale tempori IC; ergo AE tempus tempori
AC æquale erit; hoc eſt pars, & totum æquali tempo­
re percurrentur.
Sic quia totum quodlibet ita ſe habet
ad ſui trientem, & velocitas in fine totius ad velocita­
tem in fine trientis, vt ſe habet magnitudo, & veloci­
tas AE comparata ad AC: ſequitur, vt etiam pari mo­
do ſe habeat, quo DE comparata ad IC; quare &
quemadmodum DE triens ipſius AE eodem tempo­
re percurritur, quo IC: ita diametri mundi triens eo­
dem tempore percurratur.
Neque enim dicas maio­
rem eſſe connexionem ipſius DE, quàm trientis dia­
metri mundi cum ipſa IC; nam vis ratiocinij eſt ſo­
lùm in comparatione totius ad trientem; & aliunde
quot ſunt plures partes in triente diametri mundi,
quàm in triente ſpatij DE: totidem ſunt etiam veloci­
tates plures, quibus tempore eodem ſuperetur, atque
ita de cæteris.
De Ratione continuò dupla, qua ſpatia decurri temporibus
æqualibus R. P. concludit.
XXXIX. Supereſt poſtremum, ſiue tertium mem­
brum, de Ratione continuò dupla, qua pertranſiri
ſpatia temporibus continuò æqualibus infers.
Primùm
autem, vbi adnotaſti non poſſe quidem ex deductio­
ne à te mox facta, abſolutè colligi quantum præcisè tem­
poris graue ex aßignata altitudine deſcendens in toto deſ­
cenſu inſumat, niſi diſtinctè etiam cognoſeatur tempus deſ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index